La satira del seccatore

Cristiana Caserta / latino / Orazio
  • Created on 2026-09-29 10:00:51
  • Modified on 2026-09-29 10:58:46
  • Aligned by Cristiana Caserta
Latin
italiano
Ibam forte via Sacra , sicut meus est mos ,

nescio quid meditans nugarum , totus in illis :

accurrit quidam notus mihi nomine tantum

arreptaque manu : " Quid agis , dulcissime rerum ? "

5 " Suaviter , ut nunc est " , inquam " et cupio omnia quae vis . "

Cum adsectaretur : " Numquid vis ? " occupo . At ille :

" Noris nos " inquit ; " docti sumus " . Hic ego : " Pluris

hoc " inquam " mihi eris " . Misere discedere quaerens

ire modo ocius , interdum consistere , in aurem

10dicere nescio quid puero , cum sudor ad imos

manaret talos . " O te , Bolane , cerebri

felicem " aiebam tacitus , cum quidlibet ille

garriret , vicos , urbem laudaret . Ut illi

nil respondebam : " Misere cupis " inquit " abire :

15iamdudum video ; sed nil agis : usque tenebo ;

persequar hinc quo nunc iter est tibi " . " Nil opus est te

circumagi : quendam volo visere non tibi notum ;

trans Tiberim longe cubat is prope Caesaris hortos " .

" Nil habeo quod agam et non sum piger ; usque sequar te " .

20Demitto auriculas , ut iniquae mentis asellus ,

cum gravius dorso subiit onus . Incipit ille :

" Si bene me novi , non Viscum pluris amicum ,

non Varium facies ; nam quis me scribere pluris

aut citius possit versus ? Quis membra movere

25mollius ? Invideat quod et Hermogenes , ego canto " .

Interpellandi locus hic erat : " Est tibi mater ,

cognati , quis te salvo est opus ? " " Haud mihi quisquam .

Omnis composui . " " Felices . Nunc ego resto .

Confice ; namque instat fatum mihi triste , Sabella

30quod puero cecinit divina mota anus urna :

hunc neque dira venena nec hosticus auferet ensis

nec laterum dolor aut tussis nec tarda podagra :

garrulus hunc quando consumet cumque : loquacis ,

si sapiat , vitet , simul atque adoleverit aetas . "

35Ventum erat ad Vestae , quarta iam parte diei

praeterita , et casu tum respondere vadato

debebat , quod ni fecisset , perdere litem .

" Si me amas " , inquit " paulum hic ades . " " Inteream si

aut valeo stare aut novi civilia iura ;

40et propero quo scis . " " Dubius sum , quid faciam " , inquit ,

" tene relinquam an rem . " " Me , sodes . " " Non faciam " ille ,

et praecedere coepit ; ego , ut contendere durum

cum victore , sequor . " Maecenas quomodo tecum ? "

Hinc repetit . " Paucorum hominum et mentis bene sanae . "

45 " Nemo dexterius fortuna est usus . Haberes

magnum adiutorem , posset qui ferre secundas ,

hunc hominem velles si tradere : dispeream , ni

summosses omnis . " " Non isto vivimus illic ,

quo tu rere , modo ; domus hac nec purior ulla est

50nec magis his aliena malis ; nil mi officit , inquam ,

ditior hic aut est quia doctior ; est locus uni

cuique suus . " " Magnum narras , vix credibile . " " Atqui

sic habet . " " Accendis quare cupiam magis illi

proximus esse . " " Velis tantummodo : quae tua virtus ,

55expugnabis : et est qui vinci possit eoque

difficilis aditus primos habet . " " Haud mihi deero :

muneribus servos corrumpam ; non , hodie si

exclusus fuero , desistam ; tempora quaeram ,

occurram in triviis , deducam . Nil sine magno

60vita labore dedit mortalibus . " Haec dum agit , ecce

Fuscus Aristius occurrit , mihi carus et illum

qui pulchre nosset . Consistimus . " Unde venis et

quo tendis ? " rogat et respondet . Vellere coepi

et prensare manu lentissima bracchia , nutans ,

65distorquens oculos , ut me eriperet . Male salsus

ridens dissimulare ; meum iecur urere bilis .

" Certe nescio quid secreto velle loqui te

aiebas mecum . " " Memini bene , sed meliore

tempore dicam ; hodie tricesima sabbata : vin tu

70curtis Iudaeis oppedere ? " " Nulla mihi " inquam

" religio est . " " At mi : sum paulo infirmior , unus

multorum . Ignosces ; alias loquar . " Huncine solem

tam nigrum surrexe mihi ! Fugit improbus ac me

sub cultro linquit . Casu venit obvius illi

75adversarius et " quo tu , turpissime ? " magna

inclamat voce , et " licet antestari ? " Ego vero

oppono auriculam . Rapit in ius ; clamor utrimque ,

undique concursus . Sic me servavit Apollo .

( 766 ) 96% LAT
( 33 ) 4% LAT - ITA

( 48 ) 27% LAT - ITA
( 131 ) 73% ITA