VL2 - VL8 - Chap 19

Sophie Robert-Hayek / VL
Latin
Latin
et milites ornauerunt ei spineam coronam et capiti eius superposuerunt et uestimento purpureo circumdederunt eum
et introiuit in pretorium iterum et dicit ad iesum unde es tu iesus responsum non dedit illi
acceperunt ergo corpus iesum et ligauerunt eum cum aromatis sicut moyses iudeis sepilire iussit
post hec autem rogauit pilatum ioses qui ab arimatia erat discipuli iesum absconsus autem erat propter metum iudeorum petit a pilato ut auferret iesum et permisit pilatus et uenerunt et abstulerunt eum
deinde dicit discipulo ecce mater tua ex illa hora accepit discipulus eam secum
et ferens sibi crucem exiuit in locum qui dicitur caluarie locus nominatus qui dicitur hebreice gulgotha
tunc iesus cum sciret quoniam omnia perfecta sunt ut adimpleretur scriptura ait sitio
tunc ergo tradidit eum illis ut in crucem tolleretur acceperunt ergo iesum
stabant autem ad crucem iesum mater eius et soror matris eius maria cleopha et maria magdalene
ex hoc pilatus querebat dimittere eum iudei autem clamabant dicentes si hunc dismiseris non eris amicus cesaris omnis qui se regem facit contradicet cesari
fuit autem cena pura pasche hora quasi sexta et dicit iudeis ecce rex uester
ad iesum autem cum uenissent quomodo uiderunt illum iam mortuum non fregerunt eius crura
iudei ergo quoniam cena pura erat ut non manerent in crucem corpora sabbato fuit enim dies magnus illius sabbati rogauerunt pilatum ut crura eorum frangerentur et auferrentur
dicit illi ergo pilatus mihi non loqueris nescis quia potestatem habeo dimittere te et potestatem figere te in crucem
clamauerunt ergo tolle tolle cruci fige eum dicit illis pilatus regnum uestrum cruci figam responderunt sacerdotes nos non habemus regem nisi cesarem
et milites ornatam coronam ex spinis inposuerunt capiti eius et uestem purpuream induerunt eum
et introiuit iterum in pretorium et dicit ad iesum unde es tu ad iesus non respondit ei
acceperunt ergo corpus iesu et adligauerunt eum cum aromatibus sicut est consuetudo iudeis sepellire
post hec rogauit pilatum ioseph ab arimatia qui erat discipulus iesu occulte autem propter metu iudeorum ut tolleret corpus iesu et permisit pilatus uenerunt ergo et tulerunt eum
deinde dicit discipulo ecce mater tua et ex illa hora adcepit illam discipulus in sua
et baiulans sibi crucem et uenit in locum qui dicitur caluarie quod adpellatur hebreice golgotha
posttea iesus sciens quoniam iam omnia consummata sunt ut scriptura inpleatur ait sitio
tunc ergo tradidit eum illis ut crucifigeretur susceperunt ergo iesum
stabant autem iuxta crucem iesu mater eius et soror matris eius maria cleopha et maria magdalene
exinde pilatus querebat dimittere eum iudei autem clamabant dicentes si hunc dimittis non es amicus cesaris omnis qui regem facit se contradicit cesari
erat autem preparatio pasche hora autem hora quasi sexta et ait iudeis ecce rex uester
ad iesum autem cum uenissent ut uidissent eum mortuum non fregerunt ei crura
iudei ergo quoniam parasceuem cenam parauerant ne remaneret in crucem in corpora in sabbato erat enim magnus dies illius sabbati rogauerunt pilatum ut frangeretur eorum crura et tollerentur
dicit ergo ei pilatus mihi non loqueris nescis quia potestatem habeo crucifigendi te et potestatem habeo dimittendi te
ad illi exclamauerunt tolle tolle crucifige eum ait illis pilatus regem uestrum crucifigam responderunt principis sacerdotum non habemus regem nisi cesarem

( 21 ) 8% LAT
( 247 ) 92% LAT - LAT

( 245 ) 94% LAT - LAT
( 15 ) 6% LAT