Fedro/Sonho de Cipião
Júlia Medeiros / Fedro/Sonho de Cipião
- Created on 2026-10-16 22:02:41
- Modified on 2026-10-16 22:05:39
- Translated by Cicero
- Aligned by Júlia Medeiros
Fedro: 245c-246a2. Sonho de Cipião: De Republica, 27-28.
Ἑλληνική Transliterate
Latin
ψυχὴ πᾶσα ἀθάνατος . τὸ γὰρ ἀεικίνητον ἀθάνατον : τὸ δ᾽ ἄλλο κινοῦν καὶ ὑπ᾽ ἄλλου κινούμενον , παῦλαν ἔχον κινήσεως , παῦλαν ἔχει ζωῆς . μόνον δὴ τὸ αὑτὸ κινοῦν , ἅτε οὐκ ἀπολεῖπον ἑαυτό , οὔποτε λήγει κινούμενον , ἀλλὰ καὶ τοῖς ἄλλοις ὅσα κινεῖται τοῦτο πηγὴ καὶ ἀρχὴ κινήσεως . ἀρχὴ δὲ ἀγένητον . ἐξ ἀρχῆς γὰρ ἀνάγκη πᾶν τὸ γιγνόμενον γίγνεσθαι , αὐτὴν δὲ μηδ᾽ ἐξ ἑνός : εἰ γὰρ ἔκ του ἀρχὴ γίγνοιτο , οὐκ ἂν ἔτι ἀρχὴ γίγνοιτο . ἐπειδὴ δὲ ἀγένητόν ἐστιν , καὶ ἀδιάφθορον αὐτὸ ἀνάγκη εἶναι . ἀρχῆς γὰρ δὴ ἀπολομένης οὔτε αὐτή ποτε ἔκ του οὔτε ἄλλο ἐξ ἐκείνης γενήσεται , εἴπερ ἐξ ἀρχῆς δεῖ τὰ πάντα γίγνεσθαι . οὕτω δὴ κινήσεως μὲν ἀρχὴ τὸ αὐτὸ αὑτὸ κινοῦν . τοῦτο δὲ οὔτ᾽ ἀπόλλυσθαι οὔτε γίγνεσθαι δυνατόν , ἢ πάντα τε οὐρανὸν πᾶσάν τε γῆν εἰς ἓν συμπεσοῦσαν στῆναι καὶ μήποτε αὖθις ἔχειν ὅθεν κινηθέντα γενήσεται . ἀθανάτου δὲ πεφασμένου τοῦ ὑφ᾽ ἑαυτοῦ κινουμένου , ψυχῆς οὐσίαν τε καὶ λόγον τοῦτον αὐτόν τις λέγων οὐκ αἰσχυνεῖται . πᾶν γὰρ σῶμα , ᾧ μὲν ἔξωθεν τὸ κινεῖσθαι , ἄψυχον , ᾧ δὲ ἔνδοθεν αὐτῷ ἐξ αὑτοῦ , ἔμψυχον , ὡς ταύτης οὔσης φύσεως ψυχῆς : εἰ δ᾽ ἔστιν τοῦτο οὕτως ἔχον , μὴ ἄλλο τι εἶναι τὸ αὐτὸ ἑαυτὸ κινοῦν ἢ ψυχήν , ἐξ ἀνάγκης ἀγένητόν τε καὶ ἀθάνατον ψυχὴ ἂν εἴη .
Nam
quod
semper
movetur
,
aeternum
est
;
quod
autem
motum
adfert
alicui
,
quodque
ipsum
agitatur
aliunde
,
quando
finem
habet
motus
,
vivendi
finem
habeat
necesse
est
.
Solum
igitur
,
quod
sese
movet
,
quia
numquam
deseritur
a
se
,
numquam
ne
moveri
quidem
desinit
;
quin
etiam
ceteris
,
quae
moventur
,
hic
fons
,
hoc
principium
est
movendi
.
Principii
autem
nulla
est
origo
;
nam
ex
principio
oriuntur
omnia
,
ipsum
autem
nulla
ex
re
alia
nasci
potest
;
nec
enim
esset
id
principium
,
quod
gigneretur
aliunde
;
quodsi
numquam
oritur
,
ne
occidit
quidem
umquam
.
Nam
principium
exstinctum
nec
ipsum
ab
alio
renascetur
nec
ex
se
aliud
creabit
,
siquidem
necesse
est
a
principio
oriri
omnia
.
Ita
fit
,
ut
motus
principium
ex
eo
sit
,
quod
ipsum
a
se
movetur
;
id
autem
nec
nasci
potest
nec
mori
;
vel
concidat
omne
caelum
omnisque
natura
et
consistat
necesse
est
nec
vim
ullam
nanciscatur
,
qua
a
primo
inpulsa
moveatur
.
Cum
pateat
igitur
aeternum
id
esse
,
quod
a
se
ipso
moveatur
,
quis
est
,
qui
hanc
naturam
animis
esse
tributam
neget
?
Inanimum
est
enim
omne
,
quod
pulsu
agitatur
externo
;
quod
autem
est
animal
,
id
motu
cietur
interiore
et
suo
;
nam
haec
est
propria
natura
animi
atque
vis
;
quae
si
est
una
ex
omnibus
,
quae
sese
moveat
,
neque
nata
certe
est
et
aeterna
est
.