27d-28b
Júlia Medeiros / Timaeus (Plato, Cicero, Calcidius)
- Created on 2026-04-10 16:49:21
- Modified on 2026-04-10 16:55:18
- Translated by Cicero, Calcidius
- Aligned by Júlia Medeiros
Ἑλληνική
Latin
Latin
Plato
Cicero
Calcidius
ἔστιν οὖν δὴ κατʼ ἐμὴν δόξαν πρῶτον διαιρετέον τάδε · τί τὸ ὂν ἀεί , γένεσιν δὲ οὐκ ἔχον , καὶ τί τὸ γιγνόμενον μὲν ἀεί , ὂν δὲ οὐδέποτε ; τὸ μὲν δὴ νοήσει μετὰ λόγου περιληπτόν , ἀεὶ κατὰ ταὐτὰ ὄν , τὸ δʼ αὖ δόξῃ μετʼ αἰσθήσεως ἀλόγου δοξαστόν , γιγνόμενον καὶ ἀπολλύμενον , ὄντως δὲ οὐδέποτε ὄν . πᾶν δὲ αὖ τὸ γιγνόμενον ὑπʼ αἰτίου τινὸς ἐξ ἀνάγκης γίγνεσθαι · παντὶ γὰρ ἀδύνατον χωρὶς αἰτίου γένεσιν σχεῖν . ὅτου μὲν οὖν ἂν ὁ δημιουργὸς πρὸς τὸ κατὰ ταὐτὰ ἔχον βλέπων ἀεί , τοιούτῳ τινὶ προσχρώμενος παραδείγματι , τὴν ἰδέαν καὶ δύναμιν αὐτοῦ ἀπεργάζηται , καλὸν ἐξ ἀνάγκης οὕτως ἀποτελεῖσθαι πᾶν · οὗ δʼ ἂν εἰς γεγονός , γεννητῷ παραδείγματι προσχρώμενος , οὐ καλόν
Quid est , quod semper sit neque ullum habeat ortum , et quod gignatur nec umquam sit ? Quorum alteram intellegentia et ratione comprehenditur , quod unum atque idem semper est ; alteram , quod adfert opinio et sensus rationis expers , quod totum opinabile est , id gignitur et interit nec umquam esse vere potest . Omne autem , quod gignitur , ex aliqua causa gigni necesse est ; nullius enim rei causa remota reperiri origo potest . Quocirca si is , qui aliquod munus efficere molitur , eam speciem , quae semper eadem est , intuebitur atque id sibi proponet exemplar , praeclaram opus efficiat necesse est ; sin autem earn , quae gignitur , numquam illam , quam expetet , pulchritudinem consequetur .
Est igitur , ut mihi quidem videtur , in primis dividendum
quid sit quod semper est , carens generatione , quid item quod gignitur nec est semper . Alterum intellectu perceptibile ductu et investigatione rationis , semper idem ,
porro alterum opinione cum inrationabili sensu opinabile
proptereaque incertum , nascens et occidens neque umquam in existendi condicione constanti et rata perseverans . Omne autem quod gignitur ex causa aliqua necessario gignitur ; nihil enim fit cuius ortum non legitima causa et ratio praecedat . Operi porro fortunam opifex suus ; quippe ad immortalis quidem et in statu genuino persistentis exempli similitudinem atque aemulationem formans operis effigiem honestum efficiat simulacrum necesse est ; at vero ad nativum respiciens generatumque contemplans minime decorum .