Navigatio Marium - Cap. III

Chiara Palladino / Agathemerus - print editions
  • Created on 2017-10-20 16:52:43
  • Modified on 2018-03-14 09:37:57
  • Translated by Wendelin (left) - Tennulius (right)
  • Aligned by Chiara Palladino
Latin
Ἑλληνική
Latin
Navigatio Marium Cap . III . Caeterum Syrtes cum duae sint ; earum maior stadijs ambitur quinquies millenis , minor in mille et sexcenta patet . Fauces vero Adriatici maris quod idem Ionium pelagus nonnulli vocant traiectum habet stadia 1700 latum ab extrema Iapygia in Ceraunios montes Epiri .
Aegaeum mare mox excipit Hellespontus ad Abydum ac Sestum oppida desinens . Abinde Propontis Chalcedonem usque et Byzantium patet ubi rursum in angustias contraxitur a quibus Pontus Euxinus iam incipit . Post hunc Maeotis palus iacet . Rursum initio sumpto ab Europae atque Africae confinijs . illinc mare se aperit Ibericum seu Hispanicum quod a Columnis Herculis protenditur in montem usque Pyrenaeum . unde iam incipit esse Ligusticum usque ad fines Hetruriae . Sardoum huic adiacet Sardiniam inter et Africam inferne declinatum ; nam a laeva Tyrrhenum sequitur ab extrema Liguria protensum usque in Siciliam Excipit hoc Africanum , Creticumque mox , et Siculum ; tum et Ionium , cum Adriatico : quod ipsum a Siculo mari refunditur . Post offert se Corinthiacus sinus quod item Alcyonium mare vocant . Sunio deinde ac Scylaceo protenditur mare Saronicum : post quod aditur Myrtoum , et ab hoc Icarium Cycladibus insulis perspersum . Hinc navigatio procedit in Carpathium mare , mox in Pamphylium atque Aegyptium . Careium supra Icarium mare , statim se aperit Aegaeum .
At enim Europa praeternavigatur ab ostijs Tanais fluvij ad columnas Herculis stadijs 69709 omnino : Africae vero leguntur littora in ostium Nili quod Canobicum vocant a Tingi oppido stadijs 29252 . Asiae omnis ora stringitur a Canopo ad ostia Tanais fluvij per stadia 40111 littoribus simul omnibus sinibusque connumeratis . Ad summam : littoralis omnis ora universi nostri orbis qua internum mare accolitur excurrit in stadia 130072 : si tamen et Maeotis palus in suum censum veniat ; cuius ambitus stadia colligit 9000 . Huius autem ostium perquod in Euxinum pontus deflunt Cymmerius Bosphorus dicitur et stadia 78 longus est .
Ipsa Euxinus pontus stadia patet 3083 , coitque in angustias freti quod Thracius Bosphorus appellatur : quem aliquando Rex Persarum Darius cum oppositionem suscepisset adversus Scythas Europam incolentes subitanio ponte iunxit , sex stadia longo .
Iam vero Persum mare cuius finis magis proprie dicendus et cum rotundum ferme sit , ostium suum aperit inter extremam Carmaniam atque Arabiam ambitusque stadijs 20000 : nam ostium ipsum Arabiam inter et Carmaniam interruptum stadia patet 400 .
Hyrcanum mare quod idem etiam Caspium vocant lunato flexu sinuatum sive etiam quod alijs visum est oblongum in stadia extenditur 22000 admodum : fauces traijciuntur stadijs quatuor
Arabicus denique sinus angustior aliquanto , sed in longum effusus exordium sumit ab Heroum oppido pergitque secundum oram Trogloditicam ad Ptolemaidam usque oppidum , quod venationibus exercendis illis conditum est medio 9000 stadiorum spacio interiecto . Arabici finis sinus fauces sunt ad oppidum Diren lata stadia non amplius 60 . ad hunc locum a Ptolemaida navigatur stadijs 6500 . quod Rubri maris reliquum est ultra Diren usque ad Oceanum in octo millia stadiorum extenditur , ibique navigari desinit . At vero latus istius sinus de quo agimus quod Arabiae obiacet ab regressu Elamite ad eandem Diren stadiorum est 4000 . Porrho ipsa Arabia in Rubrum mare exporrecta per longitudinem extenditur 12000 stadiorum .
Περίπλους θαλάσσων . Κεφ . γ . Ἔστι δὲ μεγάλη Σύρτις σταδίων ͵ε , δὲ μικρὰ σταδίων ͵αχ , τὸ δὲ στόμα τοῦ Ἀδρίου καλοῦσι τινὲς Ἰώνιον πέλαγος , ἔχει διάπλουν σταδίων ͵αψ . ἀπὸ ἄκρας Ἰαπυγίας ἐπὶ Κεραύνια ὄρη τῆς Ἠπείρου .
Διαδέχεται τὸ Αἰγαῖον Ἑλλήσποντος , λήγων εἰς Ἄβυδον καὶ Σηστὸν , εἶτα Προποντὶς λήγει εἰς Χαλκηδόνα καὶ Βυζάντιον , ἔνθα τὰ στενὰ , ἀφ᾿ ὧν Πόντος ἄρχεται · εἶτα Μαιῶτις λίμνη . Πάλιν δὲ ἀπ᾿ ἀρχῆς Εὐρώπης καὶ Λιβύης , Ἰβηρικὸν τὸ ἀπὸ Στηλῶν εἰς Πυρήνην τὸ ὄρος , Λιγυστικὸν δὲ τὸ ἕως τῶν τῆς Τυῤῥηνίας περάτων . Σαρδῶον δὲ τὸ ὑπὲρ Σαρδὼ , νεῦον πρὸς Λιβύην κάτω . Τυῤῥηνικὸν δὲ τὸ μέχρι Σικελίας ἀρχόμενον ἀπὸ τῶν Λιγυστικῆς ἄκρων . εἶτα Λιβυκὸν εἶτα Κρητικὸν καὶ Σικελικὸν , καὶ Ἰώνιον καὶ Ἀδριατικὸν ἀνακεχυμένον ἐκ τοῦ Σικελικοῦ πελάγους . ὃν καλοῦσι Κορινθιακὸν κόλπον ἤτοι Ἀλκυονίδα θάλασσαν : τὸ Σουνίῳ καὶ Σκυλαίῳ περιερχόμενον πέλαγος Σαρωνικὸν , εἶτα Μυρτῶον καὶ Ἰκάριον ἐν αἱ Κυκλάδες , εἶτα Καρπάθιον καὶ Παμφύλιον καὶ Αἰγύπτιον · ὑπὲρ δὲ τὸ Ἰκάριον ἑξῆς ἀνακεῖται τὸ Αἰγαῖον .
Ἔστι δὲ τῆς Εὐρώπης παράπλους ἀπὸ Τανάϊδος ποταμοῦ ἐκβολῶν ἕως Ἡρακλείων στήλων σταδίων μυριάδων ἓξ καὶ ͵θψθ · τῆς δὲ Λιβύης ἀπὸ Τίγγος ἕως στόματος Κανωβικοῦ σταδίων μυριάδων δύο καὶ ͵θσνβ · τῆς δ᾿ Ἀσίας ἀπὸ Κανώβου ἕως Τανάϊδος ποταμοῦ μετὰ τῶν κόλπων παράπλους σταδίων μυριάδων δ καὶ ρια . ὁμοῦ παράλιος σὺν κόλποις τῆς καθ᾿ ἡμᾶς οἰκουμένης σταδίων μυριάδων ιγ καὶ οβ συμμετρουμένης τῆς Μαιώτιδος λίμνης , ἧς περίμετρος σταδίων ͵θ . τὸ δὲ στόμα Κιμμέριος Βόσπορος σταδίων οη .
δὲ Πόντος σταδίων ͵πγ , δὲ Θράκιος Βόσπορος τὰ στενὰ ὅπη Δαρεῖος ἔζευξεν ἐπὶ Σκύθας τὴν η γέφυραν σχεδίαν , σταδίων ϛ .
δὲ Περσικὴ Θάλασσα κυκλοτερὴς οὖσα συνάγουσα τὸ στόμα ἄκρῳ Καρμανίας καὶ Ἀραβίας περίμετρον ἔχει μυριάδων δύο σταδίων . ἔστι δὲ τὸ μεταξὺ στόμα Ἀραβίας καὶ Καρμανίας στόμα σταδίων υ .
δὲ Ὑρκανία ἤτοι Κασπία θάλασσα μηνοειδὴς οὖσα κατὰ δέ τινας καὶ προμήκης , ἔστι σταδίων δισμυρίων διχιλίων : τοῦ δὲ στόματος ἔχει τὸ δίαρμα σταδίους δ .
δὲ Ἀράβιος κόλπος στενὸς ὢν καὶ προμήκης ἄρχεται ἀφ᾽ Ἡρώων πόλεως παρὰ τὴν Τρωγλοδυτικὴν ἕως τῆς Πτολεμαΐδος τῆς ἐπὶ θῆρας , σταδίων ͵θ τὸ μῆκος . Τὰ δὲ κατὰ Δείρην στενὰ σταδίων ξ , ἔνθεν ἑξῆς πλοῦς σταδίων ϛ͵φ , τὸ δὲ λοιπὸν οὐ πλεῖται παρὰ τὴν Ἐρυθρὰν θάλασσαν ἕως ᾽Ωκεανοῦ σταδίων η , τὸ δὲ παρὰ τὴν Ἀραβίαν πλευρὰν ἀπ᾿ Ἐλανίτου μυχοῦ σταδίων μυριάδων ͵Δ . αὐτὴ δὲ Ἀραβία εἰς τὴν Ἐρυθρὰν καθήκει καὶ μεμήκυται ἐπὶ σταδίων μυρίων δισχιλίων .
Circumnavigatio marium . Caput III
Syrtium autem altera major quinque millibus stadiorum ambitur , minor mille et sexcenta continet . Fauces vero maris Adriatici , quod nonnulli vocant Ionium pelagus , patent in latitudinem 1700 stadia , a promontorio Japygiæ ad montes Ceraunios Epiri .
Ægæum mare sequitur Hellespontus , ad Abydum et Sestum desinens : Hellespontum excipit Propontis usque ad Chalcedonem et Byzantium patens , ubi rursum in angustias contrahitur , a quibus Pontus Euxinus incipit , post quem jacet Palus Mæotis . Rursum si incipias a confiniis Africæ et Europæ , erit Ibericum seu Hispanicum mare , quod a Columnis Herculis pertinet ad montem Pyrenæum , inde Ligusticum ad fines usque Hetruriæ . Huic adjacet Sardoum supra Sardiniam versus Africam inferne vergens . Nam a sinistra Tyrrhenum ab extrema Liguria porrigitur usque ad Siciliam . Deinde sequitur Africanum , Creticum et Siculum , tum et Ionium cum Adriatico ; quod ipsum a Siculo mari refunditur . Postea se offert Cortinthiacus sinus , qui et Alcyonium mare vocatur . Inter Sunium et Scyllæum promontoria jacet Saronicum pelagus , hinc sequitur Myrtoum et Icarium , quod continet insulas Cycladas ; Inde transitur in Carpathium , Pamphylium atque Ægyptium , super autem Icarium statim est Ægæum .
Potest autem Europa ab ostiis Tanais fluvii ad columnas Herculis præternavigari stadiis 69709 ; Africa vero ab oppido Tingi usque ad ostium Nili Canobicum stadiis 29252 . Asiæ omnis ora stringitur a Canobo ad ostia Tanais fluvii per stadia 40111 , littoribus omnibus et sinubus una comprehensis : Ita ut littoralis omnis ora universi nostri orbis , qua internum mare accolitur , conficiat summam stariodum 139072 : si tamen Mæotis palus , cujus ambitus est stadiorum 9000 , connumeretur : Ejus ostium , quo in Euxinum derivatur , vocatur Bosporus Cimmerius , longus est stadia 78 .
Euxinus vero Pontus ambitur stadiis 23083 . coitque in angustias freti , quod Thracius Bosporus appellatur , sex stadia longus , quem Darius ponte junxit subitario , cum adversus Scythas expeditionem suscepisset .
Mare Persicum , quod est valde rotundum , et ostium suum aperit inter Carmaniam et Arabiam , habet circuitum stadiorum 20000 . Ostium vero ipsum inter Arabiam et Carmaniam patet stadia 400 .
Hyrcanum vero , quod et Caspium mare dicitur , lunato flexu sinuatum , et ut aliis placet , oblongum , extenditur in stadia 22000 , fauces trajiciuntur stadiis quatuor .
Arabicus sinus , qui est angustior et oblongior , initium capit ab Heroum oppido , præterit oram Trogloditicam , ad Ptolemaïdem oppidum usque , quod propter venationes est conditum , habet stadiorum 9000 longitudinem interjectam . Hujus sinus fauces ad oppidum Diren latæ stadia non amplius 60 : a Ptolemaïde ad hunc locum navigatur stadiis 6500 . Reliquum maris rubri est ultra Diren ad usque Oceanum octo millia stadiorum extentum , et ibi navigari desinit . Sinus vero latus , quod Arabiæ prætenditur a recessu Elanitico ad eandem Diren , est stadiorum 14000 . Porro ipsa Arabia ad rubrum mare exporrigitur , et extenditur per longitudinem 12000 stadiorum .

( 209 ) 39% LAT
( 330 ) 61% LAT - GRC

( 301 ) 69% LAT - GRC
( 137 ) 31% GRC

( 301 ) 69% LAT - GRC
( 137 ) 31% GRC