Chiara Palladino / Agathemerus - print editions

Furman University

This trilingual alignment contains Wendelin's translation (on the left) and Greek text (center), aligned with Tennulius' Latin translation, from the editio princeps of Agathemerus (right).

De Veterum Geographia - Cap . I

Chiara Palladino / Agathemerus - print editions
  • Created on 2017-10-20 16:49:21
  • Modified on 2018-03-13 14:42:15
  • Translated by Wendelin (left) - Tennulius (right)
  • Aligned by Chiara Palladino
Latin
Ἑλληνική
Latin
De Veterum Geographia . Caput primum . Anaximander Milesius auditor Thalis primus omnium ausus est orbem terrarum in tabella exprimere : quem secutus Hecataeus Milesius multae peregrinationis vir ad miraculum usque idem argumentum excoluit . Nam Hellanicus Lesbius quamquam alioquin doctissimus minus tamen concinne ista tractavit . Subinde autem Damastes Cittiensis sua describens ex Hecataeo Periplum littorialis orae composuit . Moxque Democritus atque Eudoxus aliique nonnulli Terrarum Circumitiones navigationesque persecuti sunt .
Antiqui ergo Terrarum orben quatenus habitatur effigiarunt rotundum , mediam complexum Graeciam , cuius medi statuant Delphos , quos umbilicum dixerunt orbis . At vero Democritus multis vir experimentis exercitus primus asseruit oblongam esse terram . Sesquialtera sui longitudine ad latitudinem . cui etiam assensus est Dicaearchus Peripateticus .
Eudoxus autem longitudinem pronuntiavit duplam latitudinis ; sicut Eratosthenes maiorem quoque dupla . Crates semicirculi figuram illi dedit ; Hipparchus Trapezij : nonnulli etiam caudae belluinae ; denique Posidonius Stoicus fundae illi formam tribuit , cuius media latitudo porrigatur ab Austro in Boream , angustiae pars infra orientem atque occidentem procedat .
Sic tamen ut latissima sit qua parte in Eurum vergit India . Continentium termini sunt . Europae quidem atque Africae Columnae Herculis ; Africae atque Asiae Nilus , aut ut alijs visum Isthmus , qui Sarbonidem inter paludem et Arabicum sinum interipitur : Asiae denique et Europae confinia prisci quidem afferuerunt Phasin fluvium , at mox Isthmum exporretum a Sarbo in mare Caspium ; recentiores vero postea definierunt Maeotin paludem una cum fluvio Tanai .
Vocantur autem Continentes vocabulo Graeco Epiri , quod scilicet inexplorata sint magnitudinis . Harum Asia sic dicta est quod propinque statim sic in illam ex Europa tendentibus , suo terrestri itinere id hac sive navali secundum insulas continuas , cuiusmodi sunt Euboea , Andros , Tenos , Myconos , Icaria , Samos , Mycale , Europa nomen inherit a Vento Euro . Libyae vocabulum Graecos plane fugit , sed id a populo quodam inter Phoenices nobili venit , idemque sonat quod Leones . Oceanum dicimus ab aestuum concitatione terras undique alluentium .
Denique Dicaearchus Terrarum orbem non aquis disterminat . sed ductu linea cuiusdam simpliciter recta ; quam a Columnis Herculis arcessit per Sardiniam , Siciliam , Peloponesum , Ioniam , Cariam , Lyciam , Pamphyliam , Ciliciam , ac Tautum montem 4 . , unde in Imaum eandem agit : secundum qua loca partes orbis terrarum has Boreales , illas esse iubet Australes .
Περὶ τῆς τῶν παλαιῶν Γεωγραφίας Κεφ . α .
Ἀναξίμανδρος Μιλήσιος ἀκουστὴς Θάλεω πρῶτος ἐτόλμησε τὴν οἰκουμένην ἐν πίνακι γράψαι . μεθ᾿ ὃν Ἑκαταῖος Μιλήσιος ἀνὴρ πολυπλανὴς , διηκρίβωσεν ὥστε θαυμασθῆναι τὸ πρᾶγμα . Ἑλλάνικος γὰρ Λέσβιος ἀνὴρ πολυΐστωρ ἀπλάστως παρέδωκε τὴν ἱστορίαν Εἶτα Δαμάστης Κητιεὺς τὰ ἐκ τῶν Ἑκαταίου μεταγράψας περίπλουν ἔγραψεν . Ἑξῆς Δημόκριτος καὶ Εὔδοξος καὶ ἄλλοι τινὲς τῆς γῆς περιόδους καὶ περίπλους ἐπραγματεύσαντο .
Οἱ μὲν οὖν Παλαιοὶ τὴν οἰκουμένην ἔγραφον στρογγύλην , μέσην διηγεῖσθαι τὴν Ἑλλάδα , καὶ ταύτης Δελφοὺς , τὸν ὄμφαλον γὰρ ἔχειν τῆς γῆς . Πρῶτος δὲ Δημόκριτος πολύπειρος ἀνὴρ συνῇδεν , ὅτι προμήκης ἐστὶν γῆ , ἡμιόλιος τὸ μῆκος τοῦ πλάτους ἔχουσα . Συνῄνεσε τούτῳ καὶ Δικαίαρχος Περιπατητικός . Εὔδοξος δὲ τὸ μῆκος διπλοῦν τοῦ πλάτους . δὲ Ἐρατοσθένης πλεῖον τοῦ διπλοῦ . Κράτης δὲ ὡς ἡμικύκλιον . Ἵππαρχος δὲ τραπεζοειδῆ . Ἄλλοι οὐροειδῆ . Ποσειδώνιος δὲ Στωϊκὸς σφενδονοειδῆ καὶ μεσοπλατὸν ἀπὸ Νότου εἰς Βοῤῥᾶν , στενὴν πρὸς Ἑὼ καὶ Δύσιν . τὰ πρὸς Εὖρον δ᾿ μοίως πλατύτερα πρὸς τὴν Ἰνδικήν
Ὅροι ἠπείρων . Εὐρώπης μὲν καὶ Λιβύης αἱ Ἡρακλέους στῆλαι . Λιβύης δὲ καὶ Ἀσίας Νεῖλος οἱ δὲ Ἰσθμὸν τὸν ἀπὸ Σαρβωνίδος λίμνης καὶ Ἀραβίου κόλπου . Ἀσίας δὲ καὶ Εὐρώπης οἱ μὲν ἀρχαῖοι λέγουσι Φάσιν ποταμὸν , καὶ τὸν ἕως Κασπίας Ἰσθμὸν , τὸν ἀπὸ Σάρβω . οἱ δὲ ὕστερον νεώτεροι Μαιῶτιν λίμνην καὶ Τάναϊν ποταμόν
Ἐκλήθησαν δὲ Ἤπειροι ἄπειροί τινες οὖσαι δι ἄγνοιαν Ἀσία δὲ ἀπὸ οῦ ἄσσον εἶναι τοῖς ἀπ᾿ Εὐρώπης ἀπιοῦσι καὶ πεζῆ , καὶ νήσοις στιχηδὸν κειμέναις . Εὐβοία , Ἄνδρος , Τῆνος , Μύκονος , Ἰκαρία , Σάμος Μυκάλη . δὲ Εὐρώπη ἀπὸ τοῦ Εὔρου ὠνομάσθη . Λιβύη δὲ ὑφ᾿ Ἑλλήνων ἦν ἄγνωστος πάνυ : ἀπὸ δὲ ἔθνους ἐπισήμου Φοινικῶς ὠνομάσθησαν λέοντες . Ὠκεανὸς δὲ διὰ τὸ ὠκέως ἀνύειν κύκλῳ τὴν γῆν .
Δικαίαρχος δἐ ὁρίζει τὴν γῆν οὐχ ὕδασιν ἀλλὰ τομῇ εὐθείᾳ ἀκράτῳ ἀπὸ στηλῶν διὰ Σαρδοῦς Σικελίας , Πελοποννήσου , Ἰωνίας , Καρίας , Λυκίας , Παμφυλίας , Κιλικίας καὶ Ταύρου . ἑξῆς ἕως Ἰμάου ὄρους . Τῶν τοίνυν τόπων τὸ μὲν Βόρειον , τὸ δὲ Νότιον ὀνομάζει .
De veterum Geographia . Caput I .
Anaximander Milesius , Thaletis auditor , sustinuit omnium primus situm orbis terrarum in tabula pingere : Post quem Hecatæus Milesius , vir multæ peregrinationis , idem argumentum tam accurate tractavit , ut homines fuerint rapti in admirationem . Nam Hellanicus Lesbius , quamquam alias doctissimus , minus concinne ista tradidit . Deinde Damastes Citticensis , qui sua ex Hecatæo descripsit , littoream navigationem composuit . Mox Democritus et Eudoxus aliique nonnulli terræ circuitiones ac circumnavigationes composuerunt .
Veteres ergo orbem habitabilem effigiarunt rotundum , complexum in sui medio Græciam , in cujus centro statuunt Delphos , quos vocarunt umbilicum terrarum . Sed Democritus , cujus multa scientiæ experimenta exstant , primus affirmavit terram esse oblongam ; ita ut longitudo ad Latitudinem habeat rationem sesquialteram . cui sententiæ etiam Dicæarchus Peripateticus accessit . Eudoxus autem dixit longitudinem ad latitudinem esse in ratione dupla ; sed Eratosthenes in majore quam dupla . Crates semicirculo assimilavit : Hipparchus similem Trapezio , alii caudæ belluinæ , Posidonius Stoïcus fundæ tradidit , cujus media latitudo ab Austro in Boream pateat , angustior pars circa orientem et occidentem procedat , sic tamen ut latissima sit , qua India pertinet ad Eurum .
Termini continentium sunt : Europæ quidem atque Africæ columnæ Herculis ; Africæ et Asiæ Nilus , vel , ut alii volunt , Isthmus , qui a palude Sarbonide ad sinum Arabicum porrigitur : Asiæ vero et Europæ terminum antiqui dixerunt Phasin fluvium , et Isthmum , qui a Sarbo ad mare Caspium extenditur ; postea autem recentiores tradiderunt Mæotidem paludem et fluvium Tanaïn .
Continentes autem appellantur Græca voce Epiri , quia videlicet sunt inexploratæ magnitudinis . Asia dicta est ab ἄσσον , quod propinqua sit ex Europa in illam euntibus , sive terrestri itinere , sive navali secundum insulas ordine sitas , quales sunt Eubœa , Andrus , Tenus , Myconos , Icaria , Samos , Mycale . Europa dicta est a vento Euro . Lybiæ vocabulum Græcis plane latet , sed a populo nobili inter Phœnices venit , et significat leones . Oceanus dictus ab æstuum terras undique pulsantium concitatione .
Tandem Dicæarchus definit orbem terrarum non aquis , sed ductu lineæ cujusdam simpliciter rectæ , a columnis Herculis per Sardiniam , Siciliam , Peloponnesum , Ioniam , Cariam , Lyciam , Pamphyliam , Ciliciam , et montem Taurum , et inde usque ad Imaum actæ : Secundum quæ loca alias orbis partes Boreales , alias Australes nominat .

( 113 ) 28% LAT
( 290 ) 72% LAT - GRC

( 259 ) 73% LAT - GRC
( 98 ) 27% GRC

( 259 ) 73% LAT - GRC
( 98 ) 27% GRC

De Ventis - Caput II

Chiara Palladino / Agathemerus - print editions
  • Created on 2017-10-20 16:50:35
  • Modified on 2018-03-13 14:59:28
  • Translated by Wendelin (left) - Tennulius (right)
  • Aligned by Chiara Palladino
Latin
Ἑλληνική
Latin
De Ventis Caput II . Spirant vero venti aliunde alij , ab ortu nimirum Aequinoctiali Apeliotes , ab occasu item Aequinoctiali Zephyrus : ab meridie Notus , a septentrione Aparctias . Rursum ab ortu aestium Tropici flat Caecias , moxque ab ortu aequinoctiali sicut dictum est Apeliotes , ab hyberno denique Eurus .
Parte alia secundum solem occiduum , ab occasu hiberno procedit Libs , moxque ab occasu aequinoctiali iam memorato Zephyrus , ab occasu aestivo Argestes qui et Olympias vocatur postremo Notus et Aparctias adversi spirant . ita venti octo intelliguntur in universum . At vero Timosthenes qui Periplos ac circumnavigationes marium scripsit , ventorum nomina recenset duodecim . Etenim inter Aparctiam et Caeciam , medius illi collocatur Boreas ; inter Eurum ac Notum Phoenix , qui et Euronotus dicitur : tum inter Notum et Libem Leuconotus seu mavis Libonotus ; postremo inter Aparctiam et Argestem Thrascias , quem eundem accolae Thraciae orae Circium appellant . Addit ventorum istorum plagas populos ipsos subijci : Apelioti Bactrianos ; Euro Indos ; Phoenici Mare rubrum et Aethiopiam ; Noto Aethiopiam alteram , quae supra Aegyptum sita est ; Leuconoto Garamantas Syrtibus superiores ; Libi Aethiopas et quidquid est populorum occidentalium supra Mauros ; Zephyro columnas Herculis , ubi Africae sunt atque Europae principia pariter ac confinia ; Argesti Iberiam , quae nunc Hispania dicitur ; Borea Pontum Euxinum Maeotin Thrasciae Scythas supra Thraciam sitos ; Borea Pontum Euxinum . paludem Maeotin ac Sauromatas ; Cariae denique mare Caspium et Sacas .
Περὶ Ἀνέμων . Κεφ . Β . Ἄνεμοι δὲ πνέουσιν ἀπὸ μὲν Ἰσημερινῆς ἀνατολῆς Ἀπηλιώτης , ἀπὸ δὲ ἰσημερινῆς δύσεως Ζέφυρος , ἀπὸ δὲ μεσημβρίας Νότος , ἀπὸ δὲ ἄρκτου Ἀπαρκτίας , ἀπὸ δὲ τροπῆς θερινῆς Καικίας . ἑξῆς δὲ ἀπ᾿ ἰσημερινῆς ἀνατολῆς Ἀπηλιώτης , καὶ ἀπὸ χειμερινῆς Εὖρος . δυσμικοὶ δὲ ἀπὸ μὲν δύσεως χειμερινῆς Λίψ . καὶ ἑξῆς πάλιν ἀπὸ δύσεως ἰσημερινῆς Ζέφυρος , ἀπὸ δὲ δύσεως θερινῆς Ἀργέστης ἤτοι Ὀλυμπίας . εἶτα Νότος καὶ Ἀπαρκτίας ἀντιπνέοντες γίνονται οὖν ὀκτώ .
Τιμοσθένης δὲ , γράψας τοὺς περίπλους δώ– δεκά φησι , προστιθεὶς μέσον Ἀπαρκτίου καὶ Καικίου Βορέαν , Εὔρου δὲ καὶ Νότου Φοίνικα τὸν καὶ Εὐρόνοτον , μέσον δὲ Νότου καὶ Λιβὸς τὸν Λευκόνοτον ἤτοι Λιβόνοτον , μέσον δὲ Ἀπαρκτίου καὶ Ἀργέστου Θρασκίαν ἤτοι Κίρκιον ὑπὸ τῶν περιοίκων . Ἔθνη δὲ οἰκεῖν τὰ πέρατα κατ᾿ Ἀπηλιώτην Βακτριανοὺς , κατ᾿ Εὖρον Ἰνδοὺς , κατὰ Φοίνικα Ἐρυθρὰν θάλασσαν καὶ Αἰθιοπίαν , κατὰ Νότον τὴν ὑπὲρ Αἴγυπτον Αἰθιοπίαν . Κατὰ Λευκόνοτον τοὺς ὑπὲρ Σύρτεις Γαράμαντας . κατὰ Λίβα Αἰθίοπας καὶ δυσμικοὺς ὑπὲρ Μαύρους . κατὰ Ζέφυρον Στήλας , καὶ ἀρχὰς Λιβύης καὶ Εὐρώπης , κατ᾿ Ἀργέστην Ἰβηρίαν τὴν νῦν Ἱσπανίαν . Κατὰ δὲ Θρασκίαν τοὺς ὑπὲρ Θράκην Σκύθας , κατὰ δὲ Βοῤῥᾶν Πόντον Μαιῶτιν Σαυρόματας , κατὰ Καικίαν Κασπίαν θάλασσαν καὶ Σάκας .
De Ventis . Caput II .
Venti autem flant ex diversis partibus , ab Æquinoctiali nimirum ortu Apeliotes , ab occasu Æquinoctiali Zephyrus ; a meridie Notus , a Septentrione Aparctias . Rursus ab æstivi Tropici ortu spirat Cæcias ; dein ab ortu Æquinoctiali ( ut dictum modo ) Apeliotes , ab hyberno denique Eurus .
Rursus secundum solem occidentem , ab occasu hiberno provenit Libs , deinde ab occasu Æquinoctiali dictus jam Zephyrus , ab occasu vero æstivo Argestes , alias Olympias dictus . Tantem Notus et Aparctias adversi flant ; ita ut venti omnes sint octo . Timosthenes autem , qui conscripsit marium circumnavigationes , tradit duodecim ventos , quia inter Aparctiam et Cæciam medium ponit Boream , inter Eurum et Notum Phœnicem , qui et Euronotus vocatur ; inter Notum et Libem Leuconotum , qui alias Libonotus dicitur , inter Aparctiam et Argesten Thrascian , quem accolæ istius oræ etiam Circium appellant . Tradit et quæ gentes unicuique ventorum plagæ sint subjectæ ; nimirum Bactriani habitant sub Apeliote , Indi sub Euro , sub Phœnice mare Rubrum et Æthiopia jacet ; sub Noto altera Æthiopia , ultra Ægyptum sita . Ad Leuconotum collocat Garamantas , qui supra Syrtes colunt , ad Libem Æthiopas , et omnes occidentales supra Mauros ; ad Zephyrum vero columnas Herculis , unde Africa et Europa incipiunt ; ad Argestem Iberiam , quæ nunc vocatur Hispania ; Ad Thrascian Scythas supra Thraciam sitos ; Ad Borean Pontum Euxinum , paludem Mæotin ac Sauromatas ; ad Cæciam denique Mare Caspium et Sacas .

( 86 ) 34% LAT
( 164 ) 66% LAT - GRC

( 160 ) 75% LAT - GRC
( 53 ) 25% GRC

( 160 ) 75% LAT - GRC
( 53 ) 25% GRC

Navigatio Marium - Cap. III

Chiara Palladino / Agathemerus - print editions
  • Created on 2017-10-20 16:52:43
  • Modified on 2018-03-14 09:37:57
  • Translated by Wendelin (left) - Tennulius (right)
  • Aligned by Chiara Palladino
Latin
Ἑλληνική
Latin
Navigatio Marium Cap . III . Caeterum Syrtes cum duae sint ; earum maior stadijs ambitur quinquies millenis , minor in mille et sexcenta patet . Fauces vero Adriatici maris quod idem Ionium pelagus nonnulli vocant traiectum habet stadia 1700 latum ab extrema Iapygia in Ceraunios montes Epiri .
Aegaeum mare mox excipit Hellespontus ad Abydum ac Sestum oppida desinens . Abinde Propontis Chalcedonem usque et Byzantium patet ubi rursum in angustias contraxitur a quibus Pontus Euxinus iam incipit . Post hunc Maeotis palus iacet . Rursum initio sumpto ab Europae atque Africae confinijs . illinc mare se aperit Ibericum seu Hispanicum quod a Columnis Herculis protenditur in montem usque Pyrenaeum . unde iam incipit esse Ligusticum usque ad fines Hetruriae . Sardoum huic adiacet Sardiniam inter et Africam inferne declinatum ; nam a laeva Tyrrhenum sequitur ab extrema Liguria protensum usque in Siciliam Excipit hoc Africanum , Creticumque mox , et Siculum ; tum et Ionium , cum Adriatico : quod ipsum a Siculo mari refunditur . Post offert se Corinthiacus sinus quod item Alcyonium mare vocant . Sunio deinde ac Scylaceo protenditur mare Saronicum : post quod aditur Myrtoum , et ab hoc Icarium Cycladibus insulis perspersum . Hinc navigatio procedit in Carpathium mare , mox in Pamphylium atque Aegyptium . Careium supra Icarium mare , statim se aperit Aegaeum .
At enim Europa praeternavigatur ab ostijs Tanais fluvij ad columnas Herculis stadijs 69709 omnino : Africae vero leguntur littora in ostium Nili quod Canobicum vocant a Tingi oppido stadijs 29252 . Asiae omnis ora stringitur a Canopo ad ostia Tanais fluvij per stadia 40111 littoribus simul omnibus sinibusque connumeratis . Ad summam : littoralis omnis ora universi nostri orbis qua internum mare accolitur excurrit in stadia 130072 : si tamen et Maeotis palus in suum censum veniat ; cuius ambitus stadia colligit 9000 . Huius autem ostium perquod in Euxinum pontus deflunt Cymmerius Bosphorus dicitur et stadia 78 longus est .
Ipsa Euxinus pontus stadia patet 3083 , coitque in angustias freti quod Thracius Bosphorus appellatur : quem aliquando Rex Persarum Darius cum oppositionem suscepisset adversus Scythas Europam incolentes subitanio ponte iunxit , sex stadia longo .
Iam vero Persum mare cuius finis magis proprie dicendus et cum rotundum ferme sit , ostium suum aperit inter extremam Carmaniam atque Arabiam ambitusque stadijs 20000 : nam ostium ipsum Arabiam inter et Carmaniam interruptum stadia patet 400 .
Hyrcanum mare quod idem etiam Caspium vocant lunato flexu sinuatum sive etiam quod alijs visum est oblongum in stadia extenditur 22000 admodum : fauces traijciuntur stadijs quatuor
Arabicus denique sinus angustior aliquanto , sed in longum effusus exordium sumit ab Heroum oppido pergitque secundum oram Trogloditicam ad Ptolemaidam usque oppidum , quod venationibus exercendis illis conditum est medio 9000 stadiorum spacio interiecto . Arabici finis sinus fauces sunt ad oppidum Diren lata stadia non amplius 60 . ad hunc locum a Ptolemaida navigatur stadijs 6500 . quod Rubri maris reliquum est ultra Diren usque ad Oceanum in octo millia stadiorum extenditur , ibique navigari desinit . At vero latus istius sinus de quo agimus quod Arabiae obiacet ab regressu Elamite ad eandem Diren stadiorum est 4000 . Porrho ipsa Arabia in Rubrum mare exporrecta per longitudinem extenditur 12000 stadiorum .
Περίπλους θαλάσσων . Κεφ . γ . Ἔστι δὲ μεγάλη Σύρτις σταδίων ͵ε , δὲ μικρὰ σταδίων ͵αχ , τὸ δὲ στόμα τοῦ Ἀδρίου καλοῦσι τινὲς Ἰώνιον πέλαγος , ἔχει διάπλουν σταδίων ͵αψ . ἀπὸ ἄκρας Ἰαπυγίας ἐπὶ Κεραύνια ὄρη τῆς Ἠπείρου .
Διαδέχεται τὸ Αἰγαῖον Ἑλλήσποντος , λήγων εἰς Ἄβυδον καὶ Σηστὸν , εἶτα Προποντὶς λήγει εἰς Χαλκηδόνα καὶ Βυζάντιον , ἔνθα τὰ στενὰ , ἀφ᾿ ὧν Πόντος ἄρχεται · εἶτα Μαιῶτις λίμνη . Πάλιν δὲ ἀπ᾿ ἀρχῆς Εὐρώπης καὶ Λιβύης , Ἰβηρικὸν τὸ ἀπὸ Στηλῶν εἰς Πυρήνην τὸ ὄρος , Λιγυστικὸν δὲ τὸ ἕως τῶν τῆς Τυῤῥηνίας περάτων . Σαρδῶον δὲ τὸ ὑπὲρ Σαρδὼ , νεῦον πρὸς Λιβύην κάτω . Τυῤῥηνικὸν δὲ τὸ μέχρι Σικελίας ἀρχόμενον ἀπὸ τῶν Λιγυστικῆς ἄκρων . εἶτα Λιβυκὸν εἶτα Κρητικὸν καὶ Σικελικὸν , καὶ Ἰώνιον καὶ Ἀδριατικὸν ἀνακεχυμένον ἐκ τοῦ Σικελικοῦ πελάγους . ὃν καλοῦσι Κορινθιακὸν κόλπον ἤτοι Ἀλκυονίδα θάλασσαν : τὸ Σουνίῳ καὶ Σκυλαίῳ περιερχόμενον πέλαγος Σαρωνικὸν , εἶτα Μυρτῶον καὶ Ἰκάριον ἐν αἱ Κυκλάδες , εἶτα Καρπάθιον καὶ Παμφύλιον καὶ Αἰγύπτιον · ὑπὲρ δὲ τὸ Ἰκάριον ἑξῆς ἀνακεῖται τὸ Αἰγαῖον .
Ἔστι δὲ τῆς Εὐρώπης παράπλους ἀπὸ Τανάϊδος ποταμοῦ ἐκβολῶν ἕως Ἡρακλείων στήλων σταδίων μυριάδων ἓξ καὶ ͵θψθ · τῆς δὲ Λιβύης ἀπὸ Τίγγος ἕως στόματος Κανωβικοῦ σταδίων μυριάδων δύο καὶ ͵θσνβ · τῆς δ᾿ Ἀσίας ἀπὸ Κανώβου ἕως Τανάϊδος ποταμοῦ μετὰ τῶν κόλπων παράπλους σταδίων μυριάδων δ καὶ ρια . ὁμοῦ παράλιος σὺν κόλποις τῆς καθ᾿ ἡμᾶς οἰκουμένης σταδίων μυριάδων ιγ καὶ οβ συμμετρουμένης τῆς Μαιώτιδος λίμνης , ἧς περίμετρος σταδίων ͵θ . τὸ δὲ στόμα Κιμμέριος Βόσπορος σταδίων οη .
δὲ Πόντος σταδίων ͵πγ , δὲ Θράκιος Βόσπορος τὰ στενὰ ὅπη Δαρεῖος ἔζευξεν ἐπὶ Σκύθας τὴν η γέφυραν σχεδίαν , σταδίων ϛ .
δὲ Περσικὴ Θάλασσα κυκλοτερὴς οὖσα συνάγουσα τὸ στόμα ἄκρῳ Καρμανίας καὶ Ἀραβίας περίμετρον ἔχει μυριάδων δύο σταδίων . ἔστι δὲ τὸ μεταξὺ στόμα Ἀραβίας καὶ Καρμανίας στόμα σταδίων υ .
δὲ Ὑρκανία ἤτοι Κασπία θάλασσα μηνοειδὴς οὖσα κατὰ δέ τινας καὶ προμήκης , ἔστι σταδίων δισμυρίων διχιλίων : τοῦ δὲ στόματος ἔχει τὸ δίαρμα σταδίους δ .
δὲ Ἀράβιος κόλπος στενὸς ὢν καὶ προμήκης ἄρχεται ἀφ᾽ Ἡρώων πόλεως παρὰ τὴν Τρωγλοδυτικὴν ἕως τῆς Πτολεμαΐδος τῆς ἐπὶ θῆρας , σταδίων ͵θ τὸ μῆκος . Τὰ δὲ κατὰ Δείρην στενὰ σταδίων ξ , ἔνθεν ἑξῆς πλοῦς σταδίων ϛ͵φ , τὸ δὲ λοιπὸν οὐ πλεῖται παρὰ τὴν Ἐρυθρὰν θάλασσαν ἕως ᾽Ωκεανοῦ σταδίων η , τὸ δὲ παρὰ τὴν Ἀραβίαν πλευρὰν ἀπ᾿ Ἐλανίτου μυχοῦ σταδίων μυριάδων ͵Δ . αὐτὴ δὲ Ἀραβία εἰς τὴν Ἐρυθρὰν καθήκει καὶ μεμήκυται ἐπὶ σταδίων μυρίων δισχιλίων .
Circumnavigatio marium . Caput III
Syrtium autem altera major quinque millibus stadiorum ambitur , minor mille et sexcenta continet . Fauces vero maris Adriatici , quod nonnulli vocant Ionium pelagus , patent in latitudinem 1700 stadia , a promontorio Japygiæ ad montes Ceraunios Epiri .
Ægæum mare sequitur Hellespontus , ad Abydum et Sestum desinens : Hellespontum excipit Propontis usque ad Chalcedonem et Byzantium patens , ubi rursum in angustias contrahitur , a quibus Pontus Euxinus incipit , post quem jacet Palus Mæotis . Rursum si incipias a confiniis Africæ et Europæ , erit Ibericum seu Hispanicum mare , quod a Columnis Herculis pertinet ad montem Pyrenæum , inde Ligusticum ad fines usque Hetruriæ . Huic adjacet Sardoum supra Sardiniam versus Africam inferne vergens . Nam a sinistra Tyrrhenum ab extrema Liguria porrigitur usque ad Siciliam . Deinde sequitur Africanum , Creticum et Siculum , tum et Ionium cum Adriatico ; quod ipsum a Siculo mari refunditur . Postea se offert Cortinthiacus sinus , qui et Alcyonium mare vocatur . Inter Sunium et Scyllæum promontoria jacet Saronicum pelagus , hinc sequitur Myrtoum et Icarium , quod continet insulas Cycladas ; Inde transitur in Carpathium , Pamphylium atque Ægyptium , super autem Icarium statim est Ægæum .
Potest autem Europa ab ostiis Tanais fluvii ad columnas Herculis præternavigari stadiis 69709 ; Africa vero ab oppido Tingi usque ad ostium Nili Canobicum stadiis 29252 . Asiæ omnis ora stringitur a Canobo ad ostia Tanais fluvii per stadia 40111 , littoribus omnibus et sinubus una comprehensis : Ita ut littoralis omnis ora universi nostri orbis , qua internum mare accolitur , conficiat summam stariodum 139072 : si tamen Mæotis palus , cujus ambitus est stadiorum 9000 , connumeretur : Ejus ostium , quo in Euxinum derivatur , vocatur Bosporus Cimmerius , longus est stadia 78 .
Euxinus vero Pontus ambitur stadiis 23083 . coitque in angustias freti , quod Thracius Bosporus appellatur , sex stadia longus , quem Darius ponte junxit subitario , cum adversus Scythas expeditionem suscepisset .
Mare Persicum , quod est valde rotundum , et ostium suum aperit inter Carmaniam et Arabiam , habet circuitum stadiorum 20000 . Ostium vero ipsum inter Arabiam et Carmaniam patet stadia 400 .
Hyrcanum vero , quod et Caspium mare dicitur , lunato flexu sinuatum , et ut aliis placet , oblongum , extenditur in stadia 22000 , fauces trajiciuntur stadiis quatuor .
Arabicus sinus , qui est angustior et oblongior , initium capit ab Heroum oppido , præterit oram Trogloditicam , ad Ptolemaïdem oppidum usque , quod propter venationes est conditum , habet stadiorum 9000 longitudinem interjectam . Hujus sinus fauces ad oppidum Diren latæ stadia non amplius 60 : a Ptolemaïde ad hunc locum navigatur stadiis 6500 . Reliquum maris rubri est ultra Diren ad usque Oceanum octo millia stadiorum extentum , et ibi navigari desinit . Sinus vero latus , quod Arabiæ prætenditur a recessu Elanitico ad eandem Diren , est stadiorum 14000 . Porro ipsa Arabia ad rubrum mare exporrigitur , et extenditur per longitudinem 12000 stadiorum .

( 209 ) 39% LAT
( 330 ) 61% LAT - GRC

( 301 ) 69% LAT - GRC
( 137 ) 31% GRC

( 301 ) 69% LAT - GRC
( 137 ) 31% GRC

De longitudine ac latitudine orbis - Cap. IV

Chiara Palladino / Agathemerus - print editions
  • Created on 2017-10-20 16:53:55
  • Modified on 2018-03-13 16:24:35
  • Translated by Wendelin (left) - Tennulius (right)
  • Aligned by Chiara Palladino
Latin
Ἑλληνική
Latin
De longitudine ac latitudine habitati orbis Cap . IV Ad longitudinem autem terrarum orbis quod attinet ea concipitur a Gange ad Gades in stadia 68549 hoc fermo modo . A Gange fluvio cuiusque ostio quo se in Oceanum Indicum effundit ad Myriandrum urbem Syriae in Issico sinu positam stadia sunt 41725 : quod mensurae sic currit . A Gange ad Indi amnis ostia 6000 sunt stadia , ab Indo ad portas Caspias 15300 , abinde ad Euphratem 10050 : postremo Myriandrum reliqua sunt stadia 375 ita summa illa 41725 stadiorum conflatur .
At vero iam Myriandro Gades stadia computamus 26820 per haec intervalla : Myriandro proxima navigatione solvitur in Cyprum eiusque primas insulas quas Cleidas quasi dixeris Claves appellant stadijs 1400 . Inde abest eiusdem insulae promontorium ultimum Acamas stadijs 3300 . hinc in Chelidonias insulas per mare Pamphylium stadia sunt 1300 : tum ad oppidum Lyciae Patara 800 : dein ut a regione sit Rhodi insulae 700 numerantur . postea Carpathium mare navigatur stadijs 140 donec Astypalaeam pervenias . abest inde Taenarus Peloponesi promontorium stadijs 1450 et ab hoc Pachynus Siciliae 4000 unde Lilybaeum eiusdem insulae oppidum distat navigatione maris Libyci stadia 1520 . ab hoc loco per mare Tyrrhenum abest Caralis Sardiniae oppidum stadia 2800 unde Gades tenditur praeternavigatis insulis Gymnesijs seu Balearibus 10000 stadiorum cursu . Ad extremum Gadibus praeter Sacrum promontorium navigatur in Artabrorum portum stadijs 7332 Ita fiunt in universum 72477 stadia .
Alia via quae certior itinere terreno maxime patet . A Gange ad Euphratem amnem stadia 41350 ab Euphrate ad oppidum Cappadociae Mazaca 2550 . a Mazacis vero per mediam Phrygiam submontanam magnamque Cariam recta Ephesum 43320 . Ita colliguntur a Gange Ephesum usque stadia in universum 47220 . Iam Epheso per Aegaeum pelagus Delum stadia sunt 1600 . Hinc ad Isthmum Corinthium 1700 omnino . ab Isthmo per sinum Corinthiacum Patras Achaiae oppidum stadia interiacent . 720 abinde Leucadem 700 mox hinc Corcyram tantundem . Corcyra in montes Epiri quos Acroceraunia vocant stadia sunt 2060 Brundusium deinde 700 unde terrestri itinere Romam ita facienti stadia restant 2820 . Roma usque ad Alpes et Scingomagum vicum sub ipsis Alpinum radicibus positum stadia sunt 4152 . Unde per Galliam ad Pyrenaeos montes et oppidum Illiberim 2960 numerantur . Abinde Gades 2651 computant secundum mansiones in quam insulam traiectus est stadiorum 603 Omnis ergo numerans ab extremo Gange colligitur ad Gades in stadia consurgere 71560 .
Latitudo terrae qua modo habitatur currit ab extremo Aethiopico Oceano ad Aequatorem primum , in stadia 8000 ; ac rursum in Meroen altera totidem : abinde Alexandriam in alia 1000 stadia . Ab vero ab Alexandria in Ostium Tanais amnis stadiorum summa procedit ad 18056 ubi iam latitudinis mensura desinit . nam ab Ostio Tanais ulteriora septentriones versus incomperta sunt . hanc vero dinumerationem sic instituunt . Ab Alexandria Lindum oppidum Rhodi insulae stadia definiunt 4500 : sed relicta Rhodo ad dexteram in Thoantium Carpathii promontorium navigatur stadijs 400 amplius inde in Telum insulam stadijs 560 hinc ad Lactera promontorium Co insula 320 stadijs curritur . ad eiusdem insulae promontorium alterum quod Drepanum vocant 100 . tum ad Acriten insulam sive autem Cerciten promontorium Laei insula stadia sunt 230 moxque ad Corassias insulas 200 a quibus abest Ampelos insula Sami promontorium stadijs 30 . abinde ad Aegaeum Argenon Lesbi promontorium Aegaeo iam mari navigatur stadijs 800 hunc in modum computatis Abest Samo Erythraeum Corycaeum stadijs 270 . inde Phlium promontorium Chij 50 unde ad Melanea promontorioum Lesbi sunt 450 . Deinceps ad Sigrium eiusdem Lesbi promontorium alterum 500 sunt stadia . a quo 100 sunt ad Sigeum : hinc vero 2500 ad Os Ponti . tum Carambin 2800 . mox ad Os Maeotidis paludis 2500 ac denique in Tanain 1670 .
Aliter etiam a Rhodo cursus hic intelligitur , in Gnidum insulam numeratis stadijs 700 : in Co insulam 200 Samum deinde 800 . Abest hinc Chios stadia 750 et ultra hanc Mitylene 520 . Sequitur Tanaedos post stadia 350 mox Sigeum ab stadijs 100 . Os Ponti abest inde stadijs 2500 : et Carambis hinc post 2800 stadia . Iam ad Os Maeotidis paludis sunt 2500 est deinceps ad Tanaim fluvium 2200 . Summa stadiorum ab Alexandria in Tanaim fit 18620 .
Περὶ Μήκους καὶ πλάτους τῆς οἰκουμένης . Κεφ . δ . Μῆκος δὲ τῆς οἰκουμένης ἀπὸ Γάγγου εἰς τὰ Γάδειρα σταδίων μυριάδων ϛ καὶ ͵ηφμθʹ οὕτως . Ἀπὸ μὲν Γάγγου ποταμοῦ ἕως Μυριάνδρου τῆς ἐν Ἰσσικῷ κόλπῳ σταδίων μυριάδων ϛ καὶ ͵αψκε . οὕτως . Ἀπὸ Γάγγου ἐπ᾿ ἐκβολὰς Ἰνδοῦ ποταμοῦ σταδίων δισμυρίων ͵ϛ · ἀπ᾿ Ἰνδοῦ ἕως Κασπίων πύλων μυρίων ͵ετ , ἐπὶ τὸν Εὐφράτην σταδίων μυρίων ν εἰς Μυρίανδρον σταδίων τοε .
Ἀπὸ δὲ Μυριάνδρου ἐπὶ Γάδειρα σταδίων δισμυρίων ͵ϛ͵ωκ , οὕτως . Ἀπὸ Μυριάνδρου ἐπὶ Κλείδας Κύπρου στάδια ͵αυ , ἐπὶ Ἀκάμαντα τὸ ἀκρωτήριον στάδια γ͵τ , ἐπὶ δὲ Χελιδονίας διὰ Παμφυλίου πελάγους στάδια ͵ατ . εἰς Πάταρα στάδια ω . ὡς εἰς ῾Ρόδον , στάδια ψ . εἰς Ἀστυπάλαιαν διὰ Καρπαθίου στάδια ρμ ἐπὶ Ταίναρον στάδια ͵αυν . ἐπὶ Πάχυνον Σικελίας στάδια ͵Δ . ἐπὶ Λιλύβαιον διὰ Λιβυκοῦ πελάγους στάδια ͵αφκ . ἐπὶ δὲ Κάραλιν Σαρδοῦς διὰ Τυρσηνικοῦ πελάγους στάδια βω . ἐπὶ Γάδειρα ὑπερπλεύσαντι Γυμνήσιας νήσους στάδια μύρια . ἀπὸ Γαδείρων δὲ διὰ ἱεροῦ ἀκρωτηρίου καὶ Ἀρτάβρων λιμένος στάδιοι ͵ζτλβ · Ὁμοῦ γίγνονται μυριάδες ζ καὶ ͵βυοζ ·
Καὶ ἄλλως . Ἀπὸ Γάγγου ἕως Εὐφράτου ποταμοῦ μυριάδων δ καὶ ͵ατν . Ἀπ᾿ Εὐφράτου εἰς Μάζακα Καππαδόκων στάδια ͵δρνʹ . ἀπὸ δὲ Μαζάκων διὰ Φρυγίας τῆς παρορίας καὶ μεγάλης Καρίας ἕως Ἐφέσου στάδιοι γ͵τκ . Ὁμοῦ ἀπὸ Γάγγου εἰς Ἔφεσον σταδίων μυριάδως δ καὶ ζσκ . Ἀπὸ δὲ Ἐφέσου εἰς Δῆλον διὰ τοῦ Αἰγαίου στάδια ͵αχ ἐπ᾿ Ἰσθμὸν στάδια ͵αψ . ἀπ᾿ Ἰσθμοῦ διὰ Κορινθίου κόλπου εἰς Πάτρας στάδιαψκ . ἐπὶ Λευκάδα στάδια ͵ψ . ἐπὶ Κορκύραν στάδια ψ . ἐπ᾿ Ἀκροκεραύνια ὄρη στάδια λξ . ἐπὶ Βρεντήσιον στάδια ψ . ἀπὸ Βρεντησίου πεζῆ ὁδεύοντι ἕως Ῥώμης στάδια ͵βωπ . Ἀπὸ Ῥώμης ἐπὶ τὰς Ἄλπεις ἕως τὸ Μἀρου ὑπὸ ταῖς Ἄλπεσιν οὔσης στάδια δ͵ρνβ . εἶτα διὰ Κελτικῆς ἕως πόλεως Ἰλυγύρεως ἕως Γαδείρων στάδια ͵βχνα καὶ διάπλους ἐπὶ Γάδειρα στάδια ξ Διὰ τῶν πανδόκων . Ὁμοῦ ἀπὸ Γάγγου εἰς Γάδειρα σταδίων μυριάδων ζ καὶ ͵αφξ
Πλάτος δὲ τῆς οἰκουμένης ἀπὸ τῆς Αἰθιοπικῆς θαλάσσης ἐπὶ τὴν Μερόην σταδίων ͵η . Ἀπὸ Μερόης εἰς Ἀλεξάνδρειαν σταδίων μυρίων ͵α . ἀπὸ δὲ Ἀλεξανδρείας ἐπὶ Τάναϊν μυρίων ͵ανϛ · τὰ γὰρ ἄνω τῶν ἐκβολῶν τοῦ Τανάϊδος ἀγνοεῖται εἰς Βοῤῥᾶν . Οὕτως . Ἀπ᾿ Ἀλεξανδρείας εἰς Λίνδον Ῥόδου στάδια δφ . ἐπὶ τὸ Θοάντιον δεξιὸν παραπλέοντι Ῥόδον στάδια υ · ἐπὶ Τῆλον , στάδια φξ . Ἐπὶ Λακτῆρα τῆς Κώας στάδια τκ . ἐπὶ Δρέπανον Κώας στάδια ρ . Ἐπ᾿ Ἀρκίτην νῆσον στάδια σλ . ἐπὶ Κορσίας ρ . ἐπὶ Σαμίων Ἄμπελον στάδια λ . ἐπὶ τὸ Αἰγαῖον Ἄργενον διὰ τοῦ Αἰγαίου στάδια φ . ἐπὶ τὸ Ἐρυθραῖον Κορυκαῖον στάδια σο . ἐπὶ Φλίον , ἄκρον Χίου , στάδια ν . ἐπὶ Μελανέα ἄκρον Λέσβου , στάδια υν . ἐπὶ Σίγριον Λέσβου στάδια φ . εἰς Τένεδον νῆσον υν Εἰς Σίγειον στάδια ρ . ἐπὶ στόμα Πόντου ποταμοῦ , στάδια ͵βφ . ἐπὶ Κάραμβιν στάδια ͵βω . ἐπὶ στόμα Μαιώτιδος στάδια ͵βφ ἐπὶ Τάναϊν στάδια δχο
Εἰς Κνίδον στάδια ψ · εἰς Κῶ στάδια σ · εἰς Σάμον στάδια ω . εἰς Χίον στάδια ψν . εἰς Μιτυλήνην στάδια φκ εἰς Τένεδον στάδια τν εἰς Σίγειον ρ · ἐπὶ τὸ στόμα Πόντου ͵βφ . Ἐπὶ Κάραμβιν στάδια ͵βω . εἰς στόμα Μαιώτιδος ͵βφ · ἐπὶ Τάναϊν ποταμὸν ͵βσ . Ὁμοῦ ἀπὸ Ἀλεξανδρείας ἕως Τανάϊδος σταδίων μυρίων ͵ηχκ .
De Longitudine et Latitudine orbis habitati . Caput . IV .
Longitudo vero orbis terrarum concipitur a fluvio Gange ad Gades esse stadiorum 68549 hoc modo . A Gange ad Myriandrum urbem Syriæ , in sinu Issico positam , sunt stadia 41725 ; quæ summa sic colligitur . A Gange ad Indi fluminis ostia sunt 16000 stadia : ab Indo ad portas Caspias 15300 , hinc ad Euphratem 10050 ; inde ad Myriandrum restantia sunt stadia 375 ; et ita conficitur summa illa stadiorum 41725 .
Jam vero a Myriandro usque Gades computamus stadia 26820 , hoc modo : Myriandro proxima navigatione solvitur in Cyprum ejusque primas insulas , quas Cleidas ( quali dixeris claves ) appellant , stadiis 1400 : Inde abest ejusdem insulæ promontorium ultimum Acamas stadiis 3300 . Hinc in Chelidonias insulas per mare Pamphylium stadia sunt 1300 . Tum ad oppidum Lyciæ Patara 800 . dein ut sis e regione Rhodi insulæ , numerantur 700 . Postea Carpathium mare navigatur stadiis 140 , donec Astypalæam pervenias . Abest inde Tænarus Peloponnesi promontorium stadiis 1450 , et ab hoc Pachynus Siciliæ 4000 , unde Lilybæum ejusdem insulæ oppidum distat navigatione maris Lybici stadia 1520 . Ab hoc loco per mare Tyrrenum abest Caralis Sardiniæ oppidum stadia 2800 ; unde Gades tenditur præternavigatis insulis Gymnesiis seu Balearibus 10000 . stadiorum cursu . Ad extremum Gadibus præter Sacrum promontorium navigatur in Artabrorum portum stadiis 3932 . Ita fiunt in universum 72477 . stadia .
Alia via , quæ certior itinere terreno maxime patet . A Gange ad Euphratem amnem stadia 41350 . Ab Euphrate ad oppidum Cappadociæ Mazaca 2550 . A Mazacis vero per mediam Phrygiam submontanam et magnam Cariam recta Ephesum 3320 . Ita colliguntur a Gange Ephesum usque stadia in universum 47220 . Ab Epheso per Ægæum pelagus usque Delum sunt stadia 1600 . Hinc ad Isthmum Corinthium sunt 1700 omnino . Ab Isthmo per sinum Corinthiacum Patras Achaiæ oppidum stadia interjacent 720 . Abinde Leucadem 700 . mox hinc in Corcyram tantundem . A Corcyra usque ad montes Epiri , quos Acroceraunia vocant , stadia sunt 1060 . Inde Brundusium 700 . Unde terrestri itinere Romam proficiscenti restant 2880 . Roma usque ad Alpes et vicum Scingomagum , de sub ipsis Alpibus positum , stadia sunt 4152 . Unde per Galliam ad Pyrenæos montes et oppidum Illiberim numerantur . Hinc usque Gades secundum mansiones computant 2651 . in quam insulam trajectus est stadiorum 60 . Omnis ergo numerus ab extremo Gange ad Gades colligitur consurgere in 71560 stadia ,
Latitudo terræ , qua modo habitatur , currit ab extremo Æthiopico oceano ad Æquatorem primum in stadia 8000 , ac rursum in Meroën altera totidem : Inde Alexandriam in 10000 stadia . Ab Alexandria vero in ostium Tanais amnis stadiorum 18056 summa procedit . Nam ab ostio Tanais ulteriora versus septentiones incomperta sunt . Hæc autem dinumeratio sic instituitur . Ab Alexandria ad Lindum insulæ Rhodi oppidum stadia definiuntur 4500 . Sed relicta Rhodo ad dextram in Thoantium Carpathi promontorium navigatur stadiis 400 . Inde in insulam Telum stadiis 560 . Hinc ad Lacterem insulæ promontorium 320 stadiis curritur . Ad ejusdem insulæ promontorium alterum , quod Drepanum vocant , 100 . Deinde ad Acriten insulam stadia sunt 230 , moxque ad Corassias insulas 100 , a quibus abest Ampelos insulæ Sami promontorium stadiis 30 . Abinde ad Ægæum Argenon Lesbi promontorium Ægæo jam mari navigatur stadiis 800 , hunc in modum computatis . Abest Samo Erythræum Corcyræum stadiis 270 , inde Phlium promontorium Chii 50 ; unde ad Melanea promontorium Lesbi sunt 450 . Deinceps ad Sigrium ejus Lesbi promontorium alterum 500 stadia computantur . Inde ad insulam Tenedum sunt 450 , a qua 100 sunt ad Sigæum : Hinc vero 2500 ad os Ponti , tum Carambin 2800 ; mox ad os Mæotidis Paludis 250 , ac deinceps in Tanaim 2670 .
Aliter etiam a Rhodo cursus hic intelligitur , in Gnidum insulam numeratis stadiis 700 . In insulam 200 . Samum deinde 800 . Abest hinc Chios stadia 750 . Ultra hanc Mitylene 520 . Sequitur Tenedos post stadia 350 , mox Sigeum 100 . Os Ponti abest inde stadiis 2500 . Et Carambis hinc post 2800 stadia . Jam ad Os Mæotidis paludis sunt 2500 , ac deinceps ad Tanaim fluvium 2200 . Summa stadiorum ab Alexandria in Tanaim fit 18620 .

( 201 ) 29% LAT
( 503 ) 71% LAT - GRC

( 384 ) 69% LAT - GRC
( 173 ) 31% GRC

( 384 ) 69% LAT - GRC
( 173 ) 31% GRC

Insularum Dimensio - Cap. V

Chiara Palladino / Agathemerus - print editions
  • Created on 2017-10-20 16:54:50
  • Modified on 2018-03-14 09:30:48
  • Translated by Wendelin (left) - Tennulius (right)
  • Aligned by Chiara Palladino
Latin
Ἑλληνική
Latin
Insularum dimensio Cap . V . Deinceps vero disseremus de insulis et insularum ambitu quatenus nobis sunt cognitae ; secundum ea quae accipimus ab Artemidoro ac Menippo , classicisque auctoribus alijs . Gades in ora Hispaniae patet in longum stadia 120 in latum 16 tantum . At quod et adiacet Fretum Columnarum Herculis qua angustissimus est stadia patet 80 In Hispanico deinde mari iacent insulae , ut in his Pityusae duae : quarum maior itaque exculta stadiorum 300 longitudinem occupat , minor 100 tantum . Gymnesiarum quoque quas Carthaginienses Baleares vocant quasi dicas Fundibularias quoniam funditores sic appellant earum Maior longa est stadia 1200 lata 400 : Minor in stadia 300 non plura extenditur . Stoechades post has quae ipso nomine , quod in directum positae sint , ordinem indicant obiacent Massiliensum oppidis . Harum tres maiores sunt ; minores duae proximae ipsam Massiliam Iam Sardinia figuram exhibet vestigij equini , medio in velut cava : longitudine 2200 stadiorum . Cyrnus quae Latinis est Corsica Sardiniae adiacet , multo hac deterior , breviorque paullo minus dimidio : in longum patens stadia Solvitur vero in Sardiniam perinde ac Corsicam Populonio Hetruriae oppido , traiectu stadiorum 2200 . Siciliae ambitus iuxta Timosthenem stadiorum est 4740 sui figura Triangulum constituens laterum inter se inaequalium , cuius traiectus in Italiam patet a Peloro promontorio stadia undecim . Latera insula sunt haec . a Peloro ad Pachynum in stadia 1037 . a Pachyno in Lilybaeum 1600 : ac secundum Timosthenem a lilybaeo cursum in Peloriadam oram stadia 1700 . A Lilybaeo trajctum Clypeam Africae oppidum per stadia plus minus 1600 .
Cercina insula longitudinem obtinet stadiorum 70 ; eadem ubi est angustissima 40 tantum patet : ita vero est ex adverso Thaenarum oppidi in Africae continente positi iuxta principium Syrtis minoris . Adiacet autem Cercinae Carcinitis insula ponte iuncta . eademque longa stadia 40 lata vero 25 .
A Cercina solvitur in Meningem insulam regioni Lotophagorum adiacentens velificatione stadiorum 600 quantum etiam asseritur patere ostiam Syrtis minoris . Ea vero Meninx longa est stadia 600 . lata 180 . circa quam etiam maximae contingunt aestuantis pelagi reciprocationes .
Cephallenia insula quatuor habitatur oppidis , atque longa stadia 400 . Sunt vero etiam in Adriatico mari complures insulae secundum oram Illyrici , quarum maxime insignis est Issa ; tum Corcyra Melanea dein Pharos itemque Melite ; quarum incomperta mihi sunt dimensiones .
Peloponesi ambitus connumeratis simul suis sinibus enavigatur stadijs 8627 : sui autem sinus ipsos praeteveharis 4500 stadijs constat circuitus . Longitudo sinus a Malea promontorio ad Aegaeum mare stadia numerat 1400 , figura tota platam folio similis ita magnis sinibus in angulosos recessus dispescitur . Coarctatur tandem in angustias Isthmi Corinthiaci 40 stadia lati . A Corinthio sinu et Saronico iam illi mari in Scyllaeum promontorium Peloponesi tendentibus levorsum obiacet Calauria insula Neptuno sacra . Hinc iam se aperit Argolicus sinus ad promontorium usque Malea quod longissima mare excurrit . Sequitur sinus Hermionicus , ac postquam superaveris Maleam dextrorsum Laconicus , ad Tanarium usque promontorium pertinent , quod ipsum a Laeva terminat sinum Messeniacum , nam finens cornum dextrum Acritas extrema finiunt . Postea in mare procumbit promontorium Ichtys iunxta quod Zacynthus insula obiacet alterumque quod vocant Chelonatas ac denique postremum Araxus situm ex adverso Acarnania . Ab hoc autem incipit sinus Corinthiacus effundi ostio conclusus septem tantum stadia lato , inter sinum Toriasum promontorium peloponesi , atque inde Antirrhium quod ad Locridem pertinet . Caeterum a Taenaro peloponesi promontorio in Phycuntem Africae traiectus est stadiorum 3000 .
Aegina insula peloponeso adiacens ex adverso terrae Atticae oblonga est , et in stadia extenditur 160 . Salamis quoque in eadem ora longitudinem habet stadiorum 70 . Ceus longa est 120 stadia . De Cycladum vero insularum numero principem facile horum Naxos obtinet , qua de caussa etiam minor appellatur Sicilia . Ab hac ad dextram Sporades insulae sitae sunt . Euboea tam propinqua Boeotiae est ut cum ea ponte iungatur ; praetenta Boeotiae ; Phocidi , Locris , atque altera sui parte etiam aliquantum ipsi Atticae , tanta enim longitudo est : Macris quippe ob hoc ipsum dicta et est sane longa stadia 1700 .
At vero Creta proxime videtur accedere ad Maleam peloponesi promontorium . Et sinus quidem ambitus in stadia excurrit 4700 , longitudo in 2300 porrigitur : plurimum quippe de longitudine occupat . Cythera insula inter Cretam et oram Laconicam medium tenet . Cyprus tergo bubulo similis est ambiturque stadijs 3420 : longitudini cuius dantur 1300 . et ab eius promontorio Papho flante vento Borea traijcitur Alexandriam spatio stadiorum 3800 admodum . Rhodi ambitus stadijs debetur 1300 . Cos stadijs cingitur 550 . Samos circuitum suum definit stadijs 630 Icaria confractosa undique et asperis vallata rupibus stadijs clauditur 300 Chius ambitus stadijs 660 . Lesbus 110 ipsis .
Τῶν Νήσων ἀναμέτρησις . Κεφ . ε . Λοιπὸν δὲ ἐροῦμεν τῶν καθ᾿ ἡμᾶς νήσων τὰς περιμέτρους λαβόντες παρ᾿ Ἀρτεμιδώρου καὶ Μενίππου καὶ ἑτέρων ἀξιοπίστων . Γάδειρα μῆκος σταδίων ρη . πλάτος σταδίων ιϛ . δὲ καθ᾿ Ἡρακλέους στήλας πορθμὸς στενότατός ἐστι σταδίων π . Ἐν δὲ τῷ Ἰβηρικῷ πελάγει νῆσοι Πιτυοῦσα μείζων καὶ οἰκουμένη σταδίων τ τὸ μῆκος , δὲ ἐλάττων σταδ . ρ Τῶν δὲ Γυμνησίων ἃς Καρχηδόνιοι Βαλιάρεις καλοῦσιν οἱ γὰρ σφενδονίται οὕτω καλοῦνται οἱ Βαλιαρεῖς μείζων μῆκος ἔχει , σταδίων ͵ασ πλάτος σταδίων υ . ἐλάττων σταδ . τ . Αἱ δὲ Στοιχάδες , αἱ φερώνυμοι ἑξῆς ἐπ᾿ εὐθείας κεῖνται πρὸ τῶν Μασσαλιακῶν πόλεων . αἱ μὲν μείζους τρεῖς δύο δὲ μικραὶ αὐτῆς ἐγγὺς Μασσαλίας δὲ Σαρδὼ ἔχει σχῆμα ὡς πώλου ἴχνος . μεσόκοιλος , τὸ μῆκος ͵Βσ . Κύρνος ἐγγὺς Σαρδοῦς , πολλῷ δὲ ἀγεννεστέρα , ἐλάττων ἥμισυ τῆς Σαρδοῦς μῆκος ἔχει . Ἀφετήριον δ᾿ εἰς Σαρδῶ καὶ Κύρνον Ποπουλώνιον τῆς Τυρσηνίας . τὸ δὲ δίαρμα σταδίων ͵βσ . Τῆς Σικελίας κατὰ Τιμοσθένην περίμετρος σταδίων ψμ . σχῆμα τρίγωνον σκαληνοειδές . δίαρμα δ᾿ ἔχει ἀπὸ Πελώρου ἄκρου εἰς Ἰταλίαν σταδίων ια πόρθμον . πλευρὰ νήσου . ἀπὸ Πελώρου εἰς Πάχυνον στάδια ͵αλζ . ἀπὸ Παχύνου εἰς Λιλύβαιον στάδια ͵αχ . κατὰ Τιμοσθένην ἀπὸ Λιλυβαίου εἰς Πελωριάδα στάδια ͵αψ . ἀπὸ Λιλυβαίου διάπλους εἰς Ἀσπίδα τῆς Λιβύης ἐγγὺς στάδια ͵αχ .
Κέρκινα νῆσος μῆκος ἔχει στάδ . ο , πλάτος δὲ ὅπου στενοτάτη στάδια μ . ὑπέρκειται δὲ πόλεως ἠπειρωτικῆς Θήνης κεῖται τῆς μικρᾶς Σύρτιδος ἐπὶ τῆς ἀρχῆς . Τῇ δὲ Κερκίνῃ παράκειται νῆσος Καρκινίτις γεφύρᾳ ζευχθεῖσα , μῆκος στάδια μ . πλάτος δὲ στάδια κε
Ἀπὸ Κερκίνης ἐπὶ νῆσον Μήνιγγα τὴν Λωτοφαγιτίδος διάπλους στάδια χ . ὅσον τῆς μικρᾶς Σύρτιδος λέγεται τὸ στόμα . δὲ Μήνιγξ μῆκος σταδίων χ . πλάτος σταδίων ρπ . Μεγάλαι δ᾿ εἰσὶν περὶ αὐτὴν παλίῤῥοιαι .
Κεφαλληνία νῆσος τετράπολις μῆκος σταδ . υ . Εἴσι δὲ καὶ ἐν τῷ Ἀδρίᾳ νῆσοι παρὰ τὴν Ἰλλυρίδα , ὧν ἐπισημέστεραι Ἴσση , καὶ Μέλαινα Κορκύρα , καὶ Φάρος καὶ Μελίτη . ὧν ἀγνοῶ τὰς περιμέτρους .
Πελοπονήσου δὲ περίπλους καὶ τῶν κόλπων συμμετρουμένων στάδια ͵ηχκζ . χωρὶς δὲ τοῦ κατακολπίσαι περίπλους στάδια ͵δ . Μῆκος δὲ ἀπὸ Μαλέας ἕως Αἰγαίου στάδια ͵αυ . Ἔχει δὲ ὅμοιον σχῆμα φύλλω πλατάνου , κόλποις μεγάλοις τεμνομένη . Συνάγεται μὲν εἰς τὸν Κορίνθιον Ἰσθμὸν πλάτος σταδίων μ · Ἀπὸ τοῦ Κορινθίου κόλπου καὶ Σαρωνικοῦ ἐπὶ τὸ Σκύλλαιον ἄκρον ἐξ εὐωνύμων ἔνθα πρόκειται νῆσος Καλαυρία Ποσειδῶνος ἱερά : ἑξῆς δὲ Ἀργολικὸς κόλπος μέχρι Μαλέας ἄκρου , πολὺ προπέπτωκεν εἰς πέλαγος . εἶτα Ἑρμιονικὸς κόλπος . ἑξῆς δὲ μετὰ Μαλέαν Λακωνικὸς κόλπος ἕως Ταινάρου ἐκ δεξιῶν , περιορίζει ἐξ εὐωνύμων τὸν Μεσσενιακὸν κόλπον , οὗ ἐκ δεξιῶν Ἀκρίτας ἄκρα . Εἶτα προπέπτωκεν ἄκρον Ἰχθύς καθ᾿ ὃν κεῖται Ζάκυνθος καὶ ἕτερον Χελωνάτας . τελευταῖον δὲ ἄκρον Ἄραξος ἀντιπρόσωπον Ἀκαρνανίᾳ . μεθ᾿ ὃν Κορινθιακὸς ἀναχεῖται κόλπος ζ σταδίων συγκλειόμενος στόματι κατὰ Τορίασον ἄκρον , ἐστι τῆς Πελοπονήσου , τὸ δ᾿ Ἀντίῤῥιον Λοκρίδος Ἀπὸ Ταινάρου ἐπὶ Φυκοῦντα Λιβύης τὸ δίαρμα στάδια Γ͵
Αἴγινα νῆσος προμήκης στάδια ρξ ἐξ ἐναντίας κεῖται τῆς Ἀττικῆς . Σαλαμίς μῆκος στάδια ο . Κείος ρκ . Τῶν δὲ Κυκλάδων κρατίστη ἐστὶν Νάξος , διὸ μικρὰ λέγεται Σικελία . Ἐκ δεξίων δὲ αἱ Σποράδες . δὲ Εὔβοια γεφύρᾳ πρὸς τὴν Βοιωτίαν ἔζευκται , παρατίνει δὲ Βοιωτίδα , Φωκίδα , Λοκροὺς : ἐκ δὲ θατέρου ἐπί πόσον καὶ τῇ Ἀττικῇ . ἔστι γὰρ μακρὰ , διὸ Μάκρις ὠνομάσθη . μῆκος σταδίων ͵αψ .
δὲ Κρήτη κατὰ Μαλέαν πλησιάζει Πελοπονήσου . περίμετρος δὲ αὐτῆς σταδίων ͵δρ μῆκος ͵βτ . κατὰ πολὺ γὰρ μεμήκυνται · Κύθηρα μέσον Κρήτης καὶ Λακωνικῆς . Κύπρος Βύρση τὸ σχῆμα ὁμοῖα · περίπλους στάδια ͵γυκ · μῆκος δὲ ͵ατ . Ἀπὸ Πάφου εἰς Ἀλεξάνδρειαν δίαρμα Βορέου σταδίων ͵Γω . Ῥόδου περίμετρος στάδια ͵ατ . Κῶ περίμετρος στάδια φν , Σάμου στάδια χλ . Ἰκαρία δέ ἐπὶ μακρὰ τραχεῖα μῆκος σταδίων τ . Χίου περίμετρος στάδια χξ · Λέσβου περίμετρος αρ .
Insularum dimensio . Caput . V .
Restat , ut dicamus de insulis et singularum ambitu , quatenus nobis sunt cognitæ , prout accepimus ab Artemidoro , Menippo et aliis classicis auctoribus . Gades in Hispaniæ ora longa est stadia 108 , lata tantum 16 . Fretum autem columnarum Herculis illi proximum , qua angustissimum est , patet 80 stadia . Præterea in mari Hispanico jacent insulæ , ut duæ Pithyusæ , quarum major et habitata longa est stadia 300 ; Minor 100 tantum . Gymnesiarum vero , quæ a Carthaginiensibus vocantur Baleares , quasi dicerent funditorias ( Nam funditores hoc nomine appellantur ) major longa est stadia 1200 , lata 400 . minor in stadia 300 . extenditur . Post has Stœchades sequuntur , quæ , quia in directum jacent , suo nomine indicant ordinem , et urbibus Massiliensium sunt oppositæ : Harum tres sunt majores ; minores duæ proximæ Massiliæ . Insula Sardinia refert plantam pulli equini , in medio sui cava , longa 200 stadia . Cyrnus ( quam Latini vocant Corsicam ) adjacet Sardiniæ , vilior multo illa , brevior paulo minus dimidio ; in longitudinem patet stadia Ex Populonio Hetruriæ promontorio in Sardiniam ut et in Corsicam vela dimittuntur trajectu stadiorum 2200 . Siciliæ ambitus secundum Timosthenem est 4746 stadiorum , habens figuram triangularem , cujus latera sunt inæqualia ; a Peloro promontorio in Italiam trajectus est undecim stadiorum : latera ejus sunt hæc , a Peloro ad Pachynum stadiorum 1037 . a Pachyno ad Lilybæum 1600 . Et juxta Timosthenem a Lilybæo rursum in Peloriadem oram stadia 1700 . A Lilybæo in Clypeam Africæ oppidum trajectus patet stadia 1600 .
Insula Cercina habet longitudinem stadiorum 70 . Et ubi angustissima est , latitudinem 40 . Jacet e regione urbis Thenarum , sitæ in continente Africæ juxta initium Syrtis minoris : Adjacet vero Cercinæ Cercinitis insula ponte conjuncta , eademque longa stadia 40 , et lata 25 .
A Cercina in insulam Meningem , Lotophagitim olim appellatam , solvitur velificatione stadiorum 600 , quantum etiam Syrtis minoris ostium dicitur patere . Meninx vero longa est stadia 600 , lata 180 : Circa hanc maximæ maris æstuantis reciprocationes contingunt .
Cephallenia insula habet quatuor urbes , longitudinem stadiorum 400 . Sunt quoque in Adriatico mari insulæ propter oram Illyrici , quarum maxime insignes sunt Issa , et Corcyra Melæna cognominata , Pharus dein et Melita , quarum dimensiones non habeo compertas .
Omnis Peloponesus , si connumeres etiam ejus omnes sinus , circumnavigatur stadiis 8627 : quod si sinus prætereas , ambietur stadiis 400 . Longitudo ejus a Malea promontorio ad mare Ægæum est stadiorum 1400 , Platani folio similis , quia magnis sinibus in angulosos recessus dispescitur ; coarctatur tandem in angustias Isthmi Corinthiaci lati 40 stadia . A sinu Corinthio et Saronico jam mari in Scyllæum Peloponnesi promontorium vehentibus illinc sinistrorsum objacet Calauria insula Neptuno sacra . Hinc sequitur sinus Hermionicus . Inde se aperit sinus Argolicus usque ad promontorium Maleæ , quod longissime in mare procurrit : Dein post Maleam jacet dextrorsum sinus Laconicus usque ad Tænari promontorium patens ; Nam Tænarus a sinistra terminat sinum Messeniacum , ut eundem a dextra finiunt extrema Acritæ . Postea in mare prominet promontorium Ichthys ( juxta quod Zacynthus objacet ) et alterum promontorium Chelonates : postremum vero est Araxus , situm ex adverso Acarnaniæ . Inde incipit sinus Corinthiacus effundi conclusus ostio septem tantum stadia lato , inter Toriasum Peloponnesi et Antirrhium Locridis promontoria . Præterea a Tænaro Peloponnesi promontorio in Phycuntem Africæ urbem trajicitur 3000 stadiis .
Insula Ægina ex adversum Atticam sita , oblonga est , et in stadia 160 . extenditur . Salamis quoque in hoc tractu habet Longitudinem 70 . stadiorum . Ceus longa est 120 . stadia . Inter Cycladas insulas prima est Naxus , quare etiam vocatur Minor Sicilia : Hinc ad dextram Sporades insulæ sunt sitæ . Eubœa ponte cum Bœotia jungitur ; prætexitur Bœotiæ , Phocidi , Locris , et altera sui parte aliquantum ipsi etiam Atticæ . Est enim longa , ideoque Macris appellatur ob longitudinem , quæ est 1700 stadiorum .
At vero Creta proxime ad Maleam Peloponnesi promontorium accedit ; suo ambitu stadia implet 4700 , longitudine 2300 . Nam plurimum de longitudine occupat Cythera insula inter Cretum et oram Laconicam medium tenet . Cyprus habet figuram similem tergo bovis , et circumnavigatur stadiis 3420 , longa est 1300 . Ab hujus promontorio Papho flante Borea trajicitur Alexandriam spatio stadiorum 3800 . Insula Rhodus circuitur stadiis 1300 . Cos 550 cingitur . Samos suum ambitum 630 definit . Icaria confragosa undique et asperis vallata rupibus clauditur 300 . Chius in circuitu continet 640 , Lesbus 1100 ipsa stadia .

( 263 ) 33% LAT
( 533 ) 67% LAT - GRC

( 455 ) 67% LAT - GRC
( 224 ) 33% GRC

( 455 ) 67% LAT - GRC
( 224 ) 33% GRC