Insularum Dimensio - Cap. V

Chiara Palladino / Agathemerus - print editions
  • Created on 2017-10-20 16:54:50
  • Modified on 2018-03-14 09:30:48
  • Translated by Wendelin (left) - Tennulius (right)
  • Aligned by Chiara Palladino
Latin
Ἑλληνική
Latin
Insularum dimensio Cap . V . Deinceps vero disseremus de insulis et insularum ambitu quatenus nobis sunt cognitae ; secundum ea quae accipimus ab Artemidoro ac Menippo , classicisque auctoribus alijs . Gades in ora Hispaniae patet in longum stadia 120 in latum 16 tantum . At quod et adiacet Fretum Columnarum Herculis qua angustissimus est stadia patet 80 In Hispanico deinde mari iacent insulae , ut in his Pityusae duae : quarum maior itaque exculta stadiorum 300 longitudinem occupat , minor 100 tantum . Gymnesiarum quoque quas Carthaginienses Baleares vocant quasi dicas Fundibularias quoniam funditores sic appellant earum Maior longa est stadia 1200 lata 400 : Minor in stadia 300 non plura extenditur . Stoechades post has quae ipso nomine , quod in directum positae sint , ordinem indicant obiacent Massiliensum oppidis . Harum tres maiores sunt ; minores duae proximae ipsam Massiliam Iam Sardinia figuram exhibet vestigij equini , medio in velut cava : longitudine 2200 stadiorum . Cyrnus quae Latinis est Corsica Sardiniae adiacet , multo hac deterior , breviorque paullo minus dimidio : in longum patens stadia Solvitur vero in Sardiniam perinde ac Corsicam Populonio Hetruriae oppido , traiectu stadiorum 2200 . Siciliae ambitus iuxta Timosthenem stadiorum est 4740 sui figura Triangulum constituens laterum inter se inaequalium , cuius traiectus in Italiam patet a Peloro promontorio stadia undecim . Latera insula sunt haec . a Peloro ad Pachynum in stadia 1037 . a Pachyno in Lilybaeum 1600 : ac secundum Timosthenem a lilybaeo cursum in Peloriadam oram stadia 1700 . A Lilybaeo trajctum Clypeam Africae oppidum per stadia plus minus 1600 .
Cercina insula longitudinem obtinet stadiorum 70 ; eadem ubi est angustissima 40 tantum patet : ita vero est ex adverso Thaenarum oppidi in Africae continente positi iuxta principium Syrtis minoris . Adiacet autem Cercinae Carcinitis insula ponte iuncta . eademque longa stadia 40 lata vero 25 .
A Cercina solvitur in Meningem insulam regioni Lotophagorum adiacentens velificatione stadiorum 600 quantum etiam asseritur patere ostiam Syrtis minoris . Ea vero Meninx longa est stadia 600 . lata 180 . circa quam etiam maximae contingunt aestuantis pelagi reciprocationes .
Cephallenia insula quatuor habitatur oppidis , atque longa stadia 400 . Sunt vero etiam in Adriatico mari complures insulae secundum oram Illyrici , quarum maxime insignis est Issa ; tum Corcyra Melanea dein Pharos itemque Melite ; quarum incomperta mihi sunt dimensiones .
Peloponesi ambitus connumeratis simul suis sinibus enavigatur stadijs 8627 : sui autem sinus ipsos praeteveharis 4500 stadijs constat circuitus . Longitudo sinus a Malea promontorio ad Aegaeum mare stadia numerat 1400 , figura tota platam folio similis ita magnis sinibus in angulosos recessus dispescitur . Coarctatur tandem in angustias Isthmi Corinthiaci 40 stadia lati . A Corinthio sinu et Saronico iam illi mari in Scyllaeum promontorium Peloponesi tendentibus levorsum obiacet Calauria insula Neptuno sacra . Hinc iam se aperit Argolicus sinus ad promontorium usque Malea quod longissima mare excurrit . Sequitur sinus Hermionicus , ac postquam superaveris Maleam dextrorsum Laconicus , ad Tanarium usque promontorium pertinent , quod ipsum a Laeva terminat sinum Messeniacum , nam finens cornum dextrum Acritas extrema finiunt . Postea in mare procumbit promontorium Ichtys iunxta quod Zacynthus insula obiacet alterumque quod vocant Chelonatas ac denique postremum Araxus situm ex adverso Acarnania . Ab hoc autem incipit sinus Corinthiacus effundi ostio conclusus septem tantum stadia lato , inter sinum Toriasum promontorium peloponesi , atque inde Antirrhium quod ad Locridem pertinet . Caeterum a Taenaro peloponesi promontorio in Phycuntem Africae traiectus est stadiorum 3000 .
Aegina insula peloponeso adiacens ex adverso terrae Atticae oblonga est , et in stadia extenditur 160 . Salamis quoque in eadem ora longitudinem habet stadiorum 70 . Ceus longa est 120 stadia . De Cycladum vero insularum numero principem facile horum Naxos obtinet , qua de caussa etiam minor appellatur Sicilia . Ab hac ad dextram Sporades insulae sitae sunt . Euboea tam propinqua Boeotiae est ut cum ea ponte iungatur ; praetenta Boeotiae ; Phocidi , Locris , atque altera sui parte etiam aliquantum ipsi Atticae , tanta enim longitudo est : Macris quippe ob hoc ipsum dicta et est sane longa stadia 1700 .
At vero Creta proxime videtur accedere ad Maleam peloponesi promontorium . Et sinus quidem ambitus in stadia excurrit 4700 , longitudo in 2300 porrigitur : plurimum quippe de longitudine occupat . Cythera insula inter Cretam et oram Laconicam medium tenet . Cyprus tergo bubulo similis est ambiturque stadijs 3420 : longitudini cuius dantur 1300 . et ab eius promontorio Papho flante vento Borea traijcitur Alexandriam spatio stadiorum 3800 admodum . Rhodi ambitus stadijs debetur 1300 . Cos stadijs cingitur 550 . Samos circuitum suum definit stadijs 630 Icaria confractosa undique et asperis vallata rupibus stadijs clauditur 300 Chius ambitus stadijs 660 . Lesbus 110 ipsis .
Τῶν Νήσων ἀναμέτρησις . Κεφ . ε . Λοιπὸν δὲ ἐροῦμεν τῶν καθ᾿ ἡμᾶς νήσων τὰς περιμέτρους λαβόντες παρ᾿ Ἀρτεμιδώρου καὶ Μενίππου καὶ ἑτέρων ἀξιοπίστων . Γάδειρα μῆκος σταδίων ρη . πλάτος σταδίων ιϛ . δὲ καθ᾿ Ἡρακλέους στήλας πορθμὸς στενότατός ἐστι σταδίων π . Ἐν δὲ τῷ Ἰβηρικῷ πελάγει νῆσοι Πιτυοῦσα μείζων καὶ οἰκουμένη σταδίων τ τὸ μῆκος , δὲ ἐλάττων σταδ . ρ Τῶν δὲ Γυμνησίων ἃς Καρχηδόνιοι Βαλιάρεις καλοῦσιν οἱ γὰρ σφενδονίται οὕτω καλοῦνται οἱ Βαλιαρεῖς μείζων μῆκος ἔχει , σταδίων ͵ασ πλάτος σταδίων υ . ἐλάττων σταδ . τ . Αἱ δὲ Στοιχάδες , αἱ φερώνυμοι ἑξῆς ἐπ᾿ εὐθείας κεῖνται πρὸ τῶν Μασσαλιακῶν πόλεων . αἱ μὲν μείζους τρεῖς δύο δὲ μικραὶ αὐτῆς ἐγγὺς Μασσαλίας δὲ Σαρδὼ ἔχει σχῆμα ὡς πώλου ἴχνος . μεσόκοιλος , τὸ μῆκος ͵Βσ . Κύρνος ἐγγὺς Σαρδοῦς , πολλῷ δὲ ἀγεννεστέρα , ἐλάττων ἥμισυ τῆς Σαρδοῦς μῆκος ἔχει . Ἀφετήριον δ᾿ εἰς Σαρδῶ καὶ Κύρνον Ποπουλώνιον τῆς Τυρσηνίας . τὸ δὲ δίαρμα σταδίων ͵βσ . Τῆς Σικελίας κατὰ Τιμοσθένην περίμετρος σταδίων ψμ . σχῆμα τρίγωνον σκαληνοειδές . δίαρμα δ᾿ ἔχει ἀπὸ Πελώρου ἄκρου εἰς Ἰταλίαν σταδίων ια πόρθμον . πλευρὰ νήσου . ἀπὸ Πελώρου εἰς Πάχυνον στάδια ͵αλζ . ἀπὸ Παχύνου εἰς Λιλύβαιον στάδια ͵αχ . κατὰ Τιμοσθένην ἀπὸ Λιλυβαίου εἰς Πελωριάδα στάδια ͵αψ . ἀπὸ Λιλυβαίου διάπλους εἰς Ἀσπίδα τῆς Λιβύης ἐγγὺς στάδια ͵αχ .
Κέρκινα νῆσος μῆκος ἔχει στάδ . ο , πλάτος δὲ ὅπου στενοτάτη στάδια μ . ὑπέρκειται δὲ πόλεως ἠπειρωτικῆς Θήνης κεῖται τῆς μικρᾶς Σύρτιδος ἐπὶ τῆς ἀρχῆς . Τῇ δὲ Κερκίνῃ παράκειται νῆσος Καρκινίτις γεφύρᾳ ζευχθεῖσα , μῆκος στάδια μ . πλάτος δὲ στάδια κε
Ἀπὸ Κερκίνης ἐπὶ νῆσον Μήνιγγα τὴν Λωτοφαγιτίδος διάπλους στάδια χ . ὅσον τῆς μικρᾶς Σύρτιδος λέγεται τὸ στόμα . δὲ Μήνιγξ μῆκος σταδίων χ . πλάτος σταδίων ρπ . Μεγάλαι δ᾿ εἰσὶν περὶ αὐτὴν παλίῤῥοιαι .
Κεφαλληνία νῆσος τετράπολις μῆκος σταδ . υ . Εἴσι δὲ καὶ ἐν τῷ Ἀδρίᾳ νῆσοι παρὰ τὴν Ἰλλυρίδα , ὧν ἐπισημέστεραι Ἴσση , καὶ Μέλαινα Κορκύρα , καὶ Φάρος καὶ Μελίτη . ὧν ἀγνοῶ τὰς περιμέτρους .
Πελοπονήσου δὲ περίπλους καὶ τῶν κόλπων συμμετρουμένων στάδια ͵ηχκζ . χωρὶς δὲ τοῦ κατακολπίσαι περίπλους στάδια ͵δ . Μῆκος δὲ ἀπὸ Μαλέας ἕως Αἰγαίου στάδια ͵αυ . Ἔχει δὲ ὅμοιον σχῆμα φύλλω πλατάνου , κόλποις μεγάλοις τεμνομένη . Συνάγεται μὲν εἰς τὸν Κορίνθιον Ἰσθμὸν πλάτος σταδίων μ · Ἀπὸ τοῦ Κορινθίου κόλπου καὶ Σαρωνικοῦ ἐπὶ τὸ Σκύλλαιον ἄκρον ἐξ εὐωνύμων ἔνθα πρόκειται νῆσος Καλαυρία Ποσειδῶνος ἱερά : ἑξῆς δὲ Ἀργολικὸς κόλπος μέχρι Μαλέας ἄκρου , πολὺ προπέπτωκεν εἰς πέλαγος . εἶτα Ἑρμιονικὸς κόλπος . ἑξῆς δὲ μετὰ Μαλέαν Λακωνικὸς κόλπος ἕως Ταινάρου ἐκ δεξιῶν , περιορίζει ἐξ εὐωνύμων τὸν Μεσσενιακὸν κόλπον , οὗ ἐκ δεξιῶν Ἀκρίτας ἄκρα . Εἶτα προπέπτωκεν ἄκρον Ἰχθύς καθ᾿ ὃν κεῖται Ζάκυνθος καὶ ἕτερον Χελωνάτας . τελευταῖον δὲ ἄκρον Ἄραξος ἀντιπρόσωπον Ἀκαρνανίᾳ . μεθ᾿ ὃν Κορινθιακὸς ἀναχεῖται κόλπος ζ σταδίων συγκλειόμενος στόματι κατὰ Τορίασον ἄκρον , ἐστι τῆς Πελοπονήσου , τὸ δ᾿ Ἀντίῤῥιον Λοκρίδος Ἀπὸ Ταινάρου ἐπὶ Φυκοῦντα Λιβύης τὸ δίαρμα στάδια Γ͵
Αἴγινα νῆσος προμήκης στάδια ρξ ἐξ ἐναντίας κεῖται τῆς Ἀττικῆς . Σαλαμίς μῆκος στάδια ο . Κείος ρκ . Τῶν δὲ Κυκλάδων κρατίστη ἐστὶν Νάξος , διὸ μικρὰ λέγεται Σικελία . Ἐκ δεξίων δὲ αἱ Σποράδες . δὲ Εὔβοια γεφύρᾳ πρὸς τὴν Βοιωτίαν ἔζευκται , παρατίνει δὲ Βοιωτίδα , Φωκίδα , Λοκροὺς : ἐκ δὲ θατέρου ἐπί πόσον καὶ τῇ Ἀττικῇ . ἔστι γὰρ μακρὰ , διὸ Μάκρις ὠνομάσθη . μῆκος σταδίων ͵αψ .
δὲ Κρήτη κατὰ Μαλέαν πλησιάζει Πελοπονήσου . περίμετρος δὲ αὐτῆς σταδίων ͵δρ μῆκος ͵βτ . κατὰ πολὺ γὰρ μεμήκυνται · Κύθηρα μέσον Κρήτης καὶ Λακωνικῆς . Κύπρος Βύρση τὸ σχῆμα ὁμοῖα · περίπλους στάδια ͵γυκ · μῆκος δὲ ͵ατ . Ἀπὸ Πάφου εἰς Ἀλεξάνδρειαν δίαρμα Βορέου σταδίων ͵Γω . Ῥόδου περίμετρος στάδια ͵ατ . Κῶ περίμετρος στάδια φν , Σάμου στάδια χλ . Ἰκαρία δέ ἐπὶ μακρὰ τραχεῖα μῆκος σταδίων τ . Χίου περίμετρος στάδια χξ · Λέσβου περίμετρος αρ .
Insularum dimensio . Caput . V .
Restat , ut dicamus de insulis et singularum ambitu , quatenus nobis sunt cognitæ , prout accepimus ab Artemidoro , Menippo et aliis classicis auctoribus . Gades in Hispaniæ ora longa est stadia 108 , lata tantum 16 . Fretum autem columnarum Herculis illi proximum , qua angustissimum est , patet 80 stadia . Præterea in mari Hispanico jacent insulæ , ut duæ Pithyusæ , quarum major et habitata longa est stadia 300 ; Minor 100 tantum . Gymnesiarum vero , quæ a Carthaginiensibus vocantur Baleares , quasi dicerent funditorias ( Nam funditores hoc nomine appellantur ) major longa est stadia 1200 , lata 400 . minor in stadia 300 . extenditur . Post has Stœchades sequuntur , quæ , quia in directum jacent , suo nomine indicant ordinem , et urbibus Massiliensium sunt oppositæ : Harum tres sunt majores ; minores duæ proximæ Massiliæ . Insula Sardinia refert plantam pulli equini , in medio sui cava , longa 200 stadia . Cyrnus ( quam Latini vocant Corsicam ) adjacet Sardiniæ , vilior multo illa , brevior paulo minus dimidio ; in longitudinem patet stadia Ex Populonio Hetruriæ promontorio in Sardiniam ut et in Corsicam vela dimittuntur trajectu stadiorum 2200 . Siciliæ ambitus secundum Timosthenem est 4746 stadiorum , habens figuram triangularem , cujus latera sunt inæqualia ; a Peloro promontorio in Italiam trajectus est undecim stadiorum : latera ejus sunt hæc , a Peloro ad Pachynum stadiorum 1037 . a Pachyno ad Lilybæum 1600 . Et juxta Timosthenem a Lilybæo rursum in Peloriadem oram stadia 1700 . A Lilybæo in Clypeam Africæ oppidum trajectus patet stadia 1600 .
Insula Cercina habet longitudinem stadiorum 70 . Et ubi angustissima est , latitudinem 40 . Jacet e regione urbis Thenarum , sitæ in continente Africæ juxta initium Syrtis minoris : Adjacet vero Cercinæ Cercinitis insula ponte conjuncta , eademque longa stadia 40 , et lata 25 .
A Cercina in insulam Meningem , Lotophagitim olim appellatam , solvitur velificatione stadiorum 600 , quantum etiam Syrtis minoris ostium dicitur patere . Meninx vero longa est stadia 600 , lata 180 : Circa hanc maximæ maris æstuantis reciprocationes contingunt .
Cephallenia insula habet quatuor urbes , longitudinem stadiorum 400 . Sunt quoque in Adriatico mari insulæ propter oram Illyrici , quarum maxime insignes sunt Issa , et Corcyra Melæna cognominata , Pharus dein et Melita , quarum dimensiones non habeo compertas .
Omnis Peloponesus , si connumeres etiam ejus omnes sinus , circumnavigatur stadiis 8627 : quod si sinus prætereas , ambietur stadiis 400 . Longitudo ejus a Malea promontorio ad mare Ægæum est stadiorum 1400 , Platani folio similis , quia magnis sinibus in angulosos recessus dispescitur ; coarctatur tandem in angustias Isthmi Corinthiaci lati 40 stadia . A sinu Corinthio et Saronico jam mari in Scyllæum Peloponnesi promontorium vehentibus illinc sinistrorsum objacet Calauria insula Neptuno sacra . Hinc sequitur sinus Hermionicus . Inde se aperit sinus Argolicus usque ad promontorium Maleæ , quod longissime in mare procurrit : Dein post Maleam jacet dextrorsum sinus Laconicus usque ad Tænari promontorium patens ; Nam Tænarus a sinistra terminat sinum Messeniacum , ut eundem a dextra finiunt extrema Acritæ . Postea in mare prominet promontorium Ichthys ( juxta quod Zacynthus objacet ) et alterum promontorium Chelonates : postremum vero est Araxus , situm ex adverso Acarnaniæ . Inde incipit sinus Corinthiacus effundi conclusus ostio septem tantum stadia lato , inter Toriasum Peloponnesi et Antirrhium Locridis promontoria . Præterea a Tænaro Peloponnesi promontorio in Phycuntem Africæ urbem trajicitur 3000 stadiis .
Insula Ægina ex adversum Atticam sita , oblonga est , et in stadia 160 . extenditur . Salamis quoque in hoc tractu habet Longitudinem 70 . stadiorum . Ceus longa est 120 . stadia . Inter Cycladas insulas prima est Naxus , quare etiam vocatur Minor Sicilia : Hinc ad dextram Sporades insulæ sunt sitæ . Eubœa ponte cum Bœotia jungitur ; prætexitur Bœotiæ , Phocidi , Locris , et altera sui parte aliquantum ipsi etiam Atticæ . Est enim longa , ideoque Macris appellatur ob longitudinem , quæ est 1700 stadiorum .
At vero Creta proxime ad Maleam Peloponnesi promontorium accedit ; suo ambitu stadia implet 4700 , longitudine 2300 . Nam plurimum de longitudine occupat Cythera insula inter Cretum et oram Laconicam medium tenet . Cyprus habet figuram similem tergo bovis , et circumnavigatur stadiis 3420 , longa est 1300 . Ab hujus promontorio Papho flante Borea trajicitur Alexandriam spatio stadiorum 3800 . Insula Rhodus circuitur stadiis 1300 . Cos 550 cingitur . Samos suum ambitum 630 definit . Icaria confragosa undique et asperis vallata rupibus clauditur 300 . Chius in circuitu continet 640 , Lesbus 1100 ipsa stadia .

( 263 ) 33% LAT
( 533 ) 67% LAT - GRC

( 455 ) 67% LAT - GRC
( 224 ) 33% GRC

( 455 ) 67% LAT - GRC
( 224 ) 33% GRC