De longitudine ac latitudine orbis - Cap. IV

Chiara Palladino / Agathemerus - print editions
  • Created on 2017-10-20 16:53:55
  • Modified on 2018-03-13 16:24:35
  • Translated by Wendelin (left) - Tennulius (right)
  • Aligned by Chiara Palladino
Latin
Ἑλληνική
Latin
De longitudine ac latitudine habitati orbis Cap . IV Ad longitudinem autem terrarum orbis quod attinet ea concipitur a Gange ad Gades in stadia 68549 hoc fermo modo . A Gange fluvio cuiusque ostio quo se in Oceanum Indicum effundit ad Myriandrum urbem Syriae in Issico sinu positam stadia sunt 41725 : quod mensurae sic currit . A Gange ad Indi amnis ostia 6000 sunt stadia , ab Indo ad portas Caspias 15300 , abinde ad Euphratem 10050 : postremo Myriandrum reliqua sunt stadia 375 ita summa illa 41725 stadiorum conflatur .
At vero iam Myriandro Gades stadia computamus 26820 per haec intervalla : Myriandro proxima navigatione solvitur in Cyprum eiusque primas insulas quas Cleidas quasi dixeris Claves appellant stadijs 1400 . Inde abest eiusdem insulae promontorium ultimum Acamas stadijs 3300 . hinc in Chelidonias insulas per mare Pamphylium stadia sunt 1300 : tum ad oppidum Lyciae Patara 800 : dein ut a regione sit Rhodi insulae 700 numerantur . postea Carpathium mare navigatur stadijs 140 donec Astypalaeam pervenias . abest inde Taenarus Peloponesi promontorium stadijs 1450 et ab hoc Pachynus Siciliae 4000 unde Lilybaeum eiusdem insulae oppidum distat navigatione maris Libyci stadia 1520 . ab hoc loco per mare Tyrrhenum abest Caralis Sardiniae oppidum stadia 2800 unde Gades tenditur praeternavigatis insulis Gymnesijs seu Balearibus 10000 stadiorum cursu . Ad extremum Gadibus praeter Sacrum promontorium navigatur in Artabrorum portum stadijs 7332 Ita fiunt in universum 72477 stadia .
Alia via quae certior itinere terreno maxime patet . A Gange ad Euphratem amnem stadia 41350 ab Euphrate ad oppidum Cappadociae Mazaca 2550 . a Mazacis vero per mediam Phrygiam submontanam magnamque Cariam recta Ephesum 43320 . Ita colliguntur a Gange Ephesum usque stadia in universum 47220 . Iam Epheso per Aegaeum pelagus Delum stadia sunt 1600 . Hinc ad Isthmum Corinthium 1700 omnino . ab Isthmo per sinum Corinthiacum Patras Achaiae oppidum stadia interiacent . 720 abinde Leucadem 700 mox hinc Corcyram tantundem . Corcyra in montes Epiri quos Acroceraunia vocant stadia sunt 2060 Brundusium deinde 700 unde terrestri itinere Romam ita facienti stadia restant 2820 . Roma usque ad Alpes et Scingomagum vicum sub ipsis Alpinum radicibus positum stadia sunt 4152 . Unde per Galliam ad Pyrenaeos montes et oppidum Illiberim 2960 numerantur . Abinde Gades 2651 computant secundum mansiones in quam insulam traiectus est stadiorum 603 Omnis ergo numerans ab extremo Gange colligitur ad Gades in stadia consurgere 71560 .
Latitudo terrae qua modo habitatur currit ab extremo Aethiopico Oceano ad Aequatorem primum , in stadia 8000 ; ac rursum in Meroen altera totidem : abinde Alexandriam in alia 1000 stadia . Ab vero ab Alexandria in Ostium Tanais amnis stadiorum summa procedit ad 18056 ubi iam latitudinis mensura desinit . nam ab Ostio Tanais ulteriora septentriones versus incomperta sunt . hanc vero dinumerationem sic instituunt . Ab Alexandria Lindum oppidum Rhodi insulae stadia definiunt 4500 : sed relicta Rhodo ad dexteram in Thoantium Carpathii promontorium navigatur stadijs 400 amplius inde in Telum insulam stadijs 560 hinc ad Lactera promontorium Co insula 320 stadijs curritur . ad eiusdem insulae promontorium alterum quod Drepanum vocant 100 . tum ad Acriten insulam sive autem Cerciten promontorium Laei insula stadia sunt 230 moxque ad Corassias insulas 200 a quibus abest Ampelos insula Sami promontorium stadijs 30 . abinde ad Aegaeum Argenon Lesbi promontorium Aegaeo iam mari navigatur stadijs 800 hunc in modum computatis Abest Samo Erythraeum Corycaeum stadijs 270 . inde Phlium promontorium Chij 50 unde ad Melanea promontorioum Lesbi sunt 450 . Deinceps ad Sigrium eiusdem Lesbi promontorium alterum 500 sunt stadia . a quo 100 sunt ad Sigeum : hinc vero 2500 ad Os Ponti . tum Carambin 2800 . mox ad Os Maeotidis paludis 2500 ac denique in Tanain 1670 .
Aliter etiam a Rhodo cursus hic intelligitur , in Gnidum insulam numeratis stadijs 700 : in Co insulam 200 Samum deinde 800 . Abest hinc Chios stadia 750 et ultra hanc Mitylene 520 . Sequitur Tanaedos post stadia 350 mox Sigeum ab stadijs 100 . Os Ponti abest inde stadijs 2500 : et Carambis hinc post 2800 stadia . Iam ad Os Maeotidis paludis sunt 2500 est deinceps ad Tanaim fluvium 2200 . Summa stadiorum ab Alexandria in Tanaim fit 18620 .
Περὶ Μήκους καὶ πλάτους τῆς οἰκουμένης . Κεφ . δ . Μῆκος δὲ τῆς οἰκουμένης ἀπὸ Γάγγου εἰς τὰ Γάδειρα σταδίων μυριάδων ϛ καὶ ͵ηφμθʹ οὕτως . Ἀπὸ μὲν Γάγγου ποταμοῦ ἕως Μυριάνδρου τῆς ἐν Ἰσσικῷ κόλπῳ σταδίων μυριάδων ϛ καὶ ͵αψκε . οὕτως . Ἀπὸ Γάγγου ἐπ᾿ ἐκβολὰς Ἰνδοῦ ποταμοῦ σταδίων δισμυρίων ͵ϛ · ἀπ᾿ Ἰνδοῦ ἕως Κασπίων πύλων μυρίων ͵ετ , ἐπὶ τὸν Εὐφράτην σταδίων μυρίων ν εἰς Μυρίανδρον σταδίων τοε .
Ἀπὸ δὲ Μυριάνδρου ἐπὶ Γάδειρα σταδίων δισμυρίων ͵ϛ͵ωκ , οὕτως . Ἀπὸ Μυριάνδρου ἐπὶ Κλείδας Κύπρου στάδια ͵αυ , ἐπὶ Ἀκάμαντα τὸ ἀκρωτήριον στάδια γ͵τ , ἐπὶ δὲ Χελιδονίας διὰ Παμφυλίου πελάγους στάδια ͵ατ . εἰς Πάταρα στάδια ω . ὡς εἰς ῾Ρόδον , στάδια ψ . εἰς Ἀστυπάλαιαν διὰ Καρπαθίου στάδια ρμ ἐπὶ Ταίναρον στάδια ͵αυν . ἐπὶ Πάχυνον Σικελίας στάδια ͵Δ . ἐπὶ Λιλύβαιον διὰ Λιβυκοῦ πελάγους στάδια ͵αφκ . ἐπὶ δὲ Κάραλιν Σαρδοῦς διὰ Τυρσηνικοῦ πελάγους στάδια βω . ἐπὶ Γάδειρα ὑπερπλεύσαντι Γυμνήσιας νήσους στάδια μύρια . ἀπὸ Γαδείρων δὲ διὰ ἱεροῦ ἀκρωτηρίου καὶ Ἀρτάβρων λιμένος στάδιοι ͵ζτλβ · Ὁμοῦ γίγνονται μυριάδες ζ καὶ ͵βυοζ ·
Καὶ ἄλλως . Ἀπὸ Γάγγου ἕως Εὐφράτου ποταμοῦ μυριάδων δ καὶ ͵ατν . Ἀπ᾿ Εὐφράτου εἰς Μάζακα Καππαδόκων στάδια ͵δρνʹ . ἀπὸ δὲ Μαζάκων διὰ Φρυγίας τῆς παρορίας καὶ μεγάλης Καρίας ἕως Ἐφέσου στάδιοι γ͵τκ . Ὁμοῦ ἀπὸ Γάγγου εἰς Ἔφεσον σταδίων μυριάδως δ καὶ ζσκ . Ἀπὸ δὲ Ἐφέσου εἰς Δῆλον διὰ τοῦ Αἰγαίου στάδια ͵αχ ἐπ᾿ Ἰσθμὸν στάδια ͵αψ . ἀπ᾿ Ἰσθμοῦ διὰ Κορινθίου κόλπου εἰς Πάτρας στάδιαψκ . ἐπὶ Λευκάδα στάδια ͵ψ . ἐπὶ Κορκύραν στάδια ψ . ἐπ᾿ Ἀκροκεραύνια ὄρη στάδια λξ . ἐπὶ Βρεντήσιον στάδια ψ . ἀπὸ Βρεντησίου πεζῆ ὁδεύοντι ἕως Ῥώμης στάδια ͵βωπ . Ἀπὸ Ῥώμης ἐπὶ τὰς Ἄλπεις ἕως τὸ Μἀρου ὑπὸ ταῖς Ἄλπεσιν οὔσης στάδια δ͵ρνβ . εἶτα διὰ Κελτικῆς ἕως πόλεως Ἰλυγύρεως ἕως Γαδείρων στάδια ͵βχνα καὶ διάπλους ἐπὶ Γάδειρα στάδια ξ Διὰ τῶν πανδόκων . Ὁμοῦ ἀπὸ Γάγγου εἰς Γάδειρα σταδίων μυριάδων ζ καὶ ͵αφξ
Πλάτος δὲ τῆς οἰκουμένης ἀπὸ τῆς Αἰθιοπικῆς θαλάσσης ἐπὶ τὴν Μερόην σταδίων ͵η . Ἀπὸ Μερόης εἰς Ἀλεξάνδρειαν σταδίων μυρίων ͵α . ἀπὸ δὲ Ἀλεξανδρείας ἐπὶ Τάναϊν μυρίων ͵ανϛ · τὰ γὰρ ἄνω τῶν ἐκβολῶν τοῦ Τανάϊδος ἀγνοεῖται εἰς Βοῤῥᾶν . Οὕτως . Ἀπ᾿ Ἀλεξανδρείας εἰς Λίνδον Ῥόδου στάδια δφ . ἐπὶ τὸ Θοάντιον δεξιὸν παραπλέοντι Ῥόδον στάδια υ · ἐπὶ Τῆλον , στάδια φξ . Ἐπὶ Λακτῆρα τῆς Κώας στάδια τκ . ἐπὶ Δρέπανον Κώας στάδια ρ . Ἐπ᾿ Ἀρκίτην νῆσον στάδια σλ . ἐπὶ Κορσίας ρ . ἐπὶ Σαμίων Ἄμπελον στάδια λ . ἐπὶ τὸ Αἰγαῖον Ἄργενον διὰ τοῦ Αἰγαίου στάδια φ . ἐπὶ τὸ Ἐρυθραῖον Κορυκαῖον στάδια σο . ἐπὶ Φλίον , ἄκρον Χίου , στάδια ν . ἐπὶ Μελανέα ἄκρον Λέσβου , στάδια υν . ἐπὶ Σίγριον Λέσβου στάδια φ . εἰς Τένεδον νῆσον υν Εἰς Σίγειον στάδια ρ . ἐπὶ στόμα Πόντου ποταμοῦ , στάδια ͵βφ . ἐπὶ Κάραμβιν στάδια ͵βω . ἐπὶ στόμα Μαιώτιδος στάδια ͵βφ ἐπὶ Τάναϊν στάδια δχο
Εἰς Κνίδον στάδια ψ · εἰς Κῶ στάδια σ · εἰς Σάμον στάδια ω . εἰς Χίον στάδια ψν . εἰς Μιτυλήνην στάδια φκ εἰς Τένεδον στάδια τν εἰς Σίγειον ρ · ἐπὶ τὸ στόμα Πόντου ͵βφ . Ἐπὶ Κάραμβιν στάδια ͵βω . εἰς στόμα Μαιώτιδος ͵βφ · ἐπὶ Τάναϊν ποταμὸν ͵βσ . Ὁμοῦ ἀπὸ Ἀλεξανδρείας ἕως Τανάϊδος σταδίων μυρίων ͵ηχκ .
De Longitudine et Latitudine orbis habitati . Caput . IV .
Longitudo vero orbis terrarum concipitur a fluvio Gange ad Gades esse stadiorum 68549 hoc modo . A Gange ad Myriandrum urbem Syriæ , in sinu Issico positam , sunt stadia 41725 ; quæ summa sic colligitur . A Gange ad Indi fluminis ostia sunt 16000 stadia : ab Indo ad portas Caspias 15300 , hinc ad Euphratem 10050 ; inde ad Myriandrum restantia sunt stadia 375 ; et ita conficitur summa illa stadiorum 41725 .
Jam vero a Myriandro usque Gades computamus stadia 26820 , hoc modo : Myriandro proxima navigatione solvitur in Cyprum ejusque primas insulas , quas Cleidas ( quali dixeris claves ) appellant , stadiis 1400 : Inde abest ejusdem insulæ promontorium ultimum Acamas stadiis 3300 . Hinc in Chelidonias insulas per mare Pamphylium stadia sunt 1300 . Tum ad oppidum Lyciæ Patara 800 . dein ut sis e regione Rhodi insulæ , numerantur 700 . Postea Carpathium mare navigatur stadiis 140 , donec Astypalæam pervenias . Abest inde Tænarus Peloponnesi promontorium stadiis 1450 , et ab hoc Pachynus Siciliæ 4000 , unde Lilybæum ejusdem insulæ oppidum distat navigatione maris Lybici stadia 1520 . Ab hoc loco per mare Tyrrenum abest Caralis Sardiniæ oppidum stadia 2800 ; unde Gades tenditur præternavigatis insulis Gymnesiis seu Balearibus 10000 . stadiorum cursu . Ad extremum Gadibus præter Sacrum promontorium navigatur in Artabrorum portum stadiis 3932 . Ita fiunt in universum 72477 . stadia .
Alia via , quæ certior itinere terreno maxime patet . A Gange ad Euphratem amnem stadia 41350 . Ab Euphrate ad oppidum Cappadociæ Mazaca 2550 . A Mazacis vero per mediam Phrygiam submontanam et magnam Cariam recta Ephesum 3320 . Ita colliguntur a Gange Ephesum usque stadia in universum 47220 . Ab Epheso per Ægæum pelagus usque Delum sunt stadia 1600 . Hinc ad Isthmum Corinthium sunt 1700 omnino . Ab Isthmo per sinum Corinthiacum Patras Achaiæ oppidum stadia interjacent 720 . Abinde Leucadem 700 . mox hinc in Corcyram tantundem . A Corcyra usque ad montes Epiri , quos Acroceraunia vocant , stadia sunt 1060 . Inde Brundusium 700 . Unde terrestri itinere Romam proficiscenti restant 2880 . Roma usque ad Alpes et vicum Scingomagum , de sub ipsis Alpibus positum , stadia sunt 4152 . Unde per Galliam ad Pyrenæos montes et oppidum Illiberim numerantur . Hinc usque Gades secundum mansiones computant 2651 . in quam insulam trajectus est stadiorum 60 . Omnis ergo numerus ab extremo Gange ad Gades colligitur consurgere in 71560 stadia ,
Latitudo terræ , qua modo habitatur , currit ab extremo Æthiopico oceano ad Æquatorem primum in stadia 8000 , ac rursum in Meroën altera totidem : Inde Alexandriam in 10000 stadia . Ab Alexandria vero in ostium Tanais amnis stadiorum 18056 summa procedit . Nam ab ostio Tanais ulteriora versus septentiones incomperta sunt . Hæc autem dinumeratio sic instituitur . Ab Alexandria ad Lindum insulæ Rhodi oppidum stadia definiuntur 4500 . Sed relicta Rhodo ad dextram in Thoantium Carpathi promontorium navigatur stadiis 400 . Inde in insulam Telum stadiis 560 . Hinc ad Lacterem insulæ promontorium 320 stadiis curritur . Ad ejusdem insulæ promontorium alterum , quod Drepanum vocant , 100 . Deinde ad Acriten insulam stadia sunt 230 , moxque ad Corassias insulas 100 , a quibus abest Ampelos insulæ Sami promontorium stadiis 30 . Abinde ad Ægæum Argenon Lesbi promontorium Ægæo jam mari navigatur stadiis 800 , hunc in modum computatis . Abest Samo Erythræum Corcyræum stadiis 270 , inde Phlium promontorium Chii 50 ; unde ad Melanea promontorium Lesbi sunt 450 . Deinceps ad Sigrium ejus Lesbi promontorium alterum 500 stadia computantur . Inde ad insulam Tenedum sunt 450 , a qua 100 sunt ad Sigæum : Hinc vero 2500 ad os Ponti , tum Carambin 2800 ; mox ad os Mæotidis Paludis 250 , ac deinceps in Tanaim 2670 .
Aliter etiam a Rhodo cursus hic intelligitur , in Gnidum insulam numeratis stadiis 700 . In insulam 200 . Samum deinde 800 . Abest hinc Chios stadia 750 . Ultra hanc Mitylene 520 . Sequitur Tenedos post stadia 350 , mox Sigeum 100 . Os Ponti abest inde stadiis 2500 . Et Carambis hinc post 2800 stadia . Jam ad Os Mæotidis paludis sunt 2500 , ac deinceps ad Tanaim fluvium 2200 . Summa stadiorum ab Alexandria in Tanaim fit 18620 .

( 201 ) 29% LAT
( 503 ) 71% LAT - GRC

( 384 ) 69% LAT - GRC
( 173 ) 31% GRC

( 384 ) 69% LAT - GRC
( 173 ) 31% GRC