Latin | Português

# Texts: 3
# Translation Pairs: 110
# Unique Translation Pairs: 108

DONATUS Ars minor 4

Lucas Consolin Dezotti /
Latin
Português
4 . DE VERBO

Verbum quid est ? Pars orationis cum tempore et persona sine casu aut agere aliquid aut pati aut neutrum significans . Verbo quot accidunt ? Septem . Quae ? Qualitas , coniugatio , genus , numerus , figura , tempus , persona .
Qualitas uerborum in quo est ? In modis et in formis . Modi qui sunt ? Indicatiuus , ut lego ; imperatiuus , ut lege ; optatiuus , ut utinam legerem ; coniunctiuus , ut cum legam ; infinitiuus , ut legere ; inpersonalis , ut legitur . Formae uerborum quot sunt ? Quattuor . Quae ? Perfecta , ut lego ; meditatiua , ut lecturio ; frequentatiua , ut lectito ; inchoatiua , ut feruesco , calesco .
Coniugationes uerborum quot sunt ? Tres . Quae ? Prima , secunda , tertia .
Prima quae est ? Quae indicatiuo modo tempore praesenti numero singulari secunda persona uerbo actiuo et neutrali a productam habet ante nouissimam litteram , passiuo communi et deponenti ante nouissimam syllabam , ut amo amas , amor amaris ; et futurum tempus eiusdem modi in bo et in bor syllabam mittit , ut amo amabo , amor amabor .
Secunda quae est ? Quae indicatiuo modo tempore praesenti numero singulari secunda persona uerbo actiuo et neutrali e productam habet ante nouissimam litteram , passiuo communi et deponenti ante nouissimam syllabam , ut doceo doces , doceor doceris ; et futurum tempus eiusdem modi in bo et in bor syllabam mittit , ut doceo docebo , doceor docebor .
Tertia quae est ? Quae indicatiuo modo tempore praesenti numero singulari secunda persona uerbo actiuo et neutrali i correptam uel i productam habet ante nouissimam litteram , passiuo communi et deponenti pro i littera e correptam uel i productam habet ante nouissimam syllabam , ut lego legis , legor legeris , audio audis , audior audiris ; et futurum tempus eiusdem modi in am et in ar syllabam mittit , ut lego legam , legor legar , audio audiam , audior audiar . Haec in imperatiuo et in infinitiuo statim discerni possunt , utrum i littera correpta sit an producta . Nam correpta i littera in e conuertitur ; producta si fuerit non mutatur . Quando tertia coniugatio futurum tempus non in am tantum sed etiam in bo mittit ? Interdum , cum i litteram non correptam habuerit sed productam , ut eo is ibo , queo quis quibo , eam uel queam .
Genera uerborum quot sunt ? Quinque . Quae ? Actiua , passiua , neutra , deponentia , communia .
Actiua quae sunt ? Quae in o desinunt et accepta r littera faciunt ex se passiua , ut lego , legor .
Passiua quae sunt ? Quae in r desinunt et ea dempta redeunt in actiua , ut legor , lego .
Neutra quae sunt ? Quae in o desinunt , ut actiua , sed accepta r littera Latina non sunt , ut sto curro : stor curror non dicitur .
Deponentia quae sunt ? Quae similiter ut passiua in r desinunt , sed ea dempta latina non sunt , ut luctor , loquor .
Communia quae sunt ? Quae similiter in r desinunt , ut deponentia , sed in duas formas cadunt , patientis et agentis , ut osculor , criminor : dicimus enim osculor te et osculor a te , criminor te et criminor a te .
Numeri uerborum quot sunt ? Duo . Qui ? Singularis , ut lego ; pluralis , ut legimus .
Figurae uerborum quot sunt ? Duae . Quae ? Simplex , ut lego ; conposita , ut neglego .
Tempora uerborum quot sunt ? Tria . Quae ? Praesens , ut lego ; praeteritum , ut legi ; futurum , ut legam . Quot sunt tempora in declinatione uerborum ? Quinque . Quae ? Praesens , ut lego ; praeteritum inperfectum , ut legebam ; praeteritum perfectum , ut legi ; praeteritum plus quam perfectum , ut legeram ; futurum , ut legam .
Personae uerborum quot sunt ? Tres . Quae ? Prima , ut lego ; secunda , ut legis ; tertia , ut legit .
Da declinationem uerbi actiui . Lego uerbum actiuum indicatiuo modo dictum temporis praesentis numeri singularis figurae simplicis personae primae coniugationis tertiae correptae , quod declinabitur sic :
Lego legis legit , et pluraliter legimus legitis legunt ; eodem modo tempore praeterito inperfecto legebam legebas legebat , et pluraliter legebamus legebatis legebant ; eodem modo tempore praeterito perfecto legi legisti legit , et pluraliter legimus legistis legerunt uel legere ; eodem modo tempore praeterito plus quam perfecto legeram legeras legerat , et pluraliter legeramus legeratis legerant ; eodem modo tempore futuro legam leges leget , et pluraliter legemus legetis legent .
Imperatiuo modo tempore praesenti ad secundam et tertiam personam lege legat , et pluraliter legamus legite legant ; eodem modo tempore futuro legito legito , et pluraliter legamus legitote legant uel legunto .
Optatiuo modo tempore praesenti et praeterito inperfecto utinam legerem legeres legeret , et pluraliter utinam legeremus legeretis legerent ; eodem modo tempore praeterito perfecto et plus quam perfecto utinam legissem legisses legisset , et pluraliter utinam legissemus legissetis legissent ; eodem modo tempore futuro utinam legam legas legat , et pluraliter utinam legamus legatis legant .
Coniunctiuo modo tempore praesenti cum legam legas legat , et pluraliter cum legamus legatis legant ; eodem modo tempore praeterito inperfecto cum legerem legeres legeret , et pluraliter cum legeremus legeretis legerent ; eodem modo tempore praeterito perfecto cum legerim legeris legerit , et pluraliter cum legerimus legeritis legerint ; eodem modo tempore praeterito plus quam perfecto cum legissem legisses legisset , et pluraliter cum legissemus legissetis legissent ; eodem modo tempore futuro cum legero legeris legerit , et pluraliter cum legerimus legeritis legerint .
Infinitiuo modo numeris et personis tempore praesenti legere , praeterito legisse , futuro lectum ire uel lecturum esse .
Verbo inpersonali tempore praesenti legitur , praeterito inperfecto legebatur , praeterito perfecto lectum est uel lectum fuit , praeterito plus quam perfecto lectum erat uel lectum fuerat , futuro legetur .
Gerendi uel participialia uerba sunt haec , legendi legendo legendum lectum lectu .
Participia trahuntur a uerbo actiuo duo , praesentis temporis et futuri , praesentis legens , futuri lecturus .
Legor uerbum passiuum indicatiuo modo dictum temporis praesentis numeri singularis figurae simplicis personae primae coniugationis tertiae correptae , quod declinabitur sic :
Legor legeris uel legere legitur , et pluraliter legimur legimini leguntur ; eodem modo tempore praeterito inperfecto legebar legebaris uel legebare legebatur , et pluraliter legebamur legebamini legebantur ; eodem modo tempore praeterito perfecto lectus sum es est , et pluraliter lecti sumus estis sunt ; et ulteriore modo lectus fui fuisti fuit , et pluraliter lecti fuimus fuistis fuerunt uel fuere ; eodem modo tempore praeterito plus quam perfecto lectus eram eras erat , et pluraliter lecti eramus eratis erant ; et ulteriore modo lectus fueram fueras fuerat , et pluraliter lecti fueramus fueratis fuerant ; eodem modo tempore futuro legar legeris uel legere legetur , et pluraliter legemur legemini legentur .
Imperatiuo modo tempore praesenti ad secundam et tertiam personam legere legatur , et pluraliter legamur legimini legantur ; eodem modo tempore futuro legitor legitor , et pluraliter legamur legiminor leguntor .
Optatiuo modo tempore praesenti et praeterito inperfecto utinam legerer legereris uel legerere legeretur , et pluraliter utinam legeremur legeremini legerentur ; eodem modo tempore praeterito perfecto et plus quam perfecto utinam lectus essem esses esset , et pluraliter utinam lecti essemus essetis essent ; et ulteriore modo utinam lectus fuissem fuisses fuisset , et pluraliter utinam lecti fuissemus fuissetis fuissent ; eodem modo tempore futuro utinam legar legaris uel legare legatur , et pluraliter utinam legamur legamini legantur .
Coniunctiuo modo tempore praesenti cum legar legaris uel legare legatur , et pluraliter cum legamur legamini legantur ; eodem modo tempore praeterito inperfecto cum legerer legereris uel legerere legeretur , et pluraliter cum legeremur legeremini legerentur ; eodem modo tempore praeterito perfecto cum lectus sim sis sit , et pluraliter cum lecti simus sitis sint ; et ulteriore modo cum lectus fuerim fueris fuerit , et pluraliter cum lecti fuerimus fueritis fuerint ; eodem modo tempore praeterito plus quam perfecto cum lectus essem esses esset , et pluraliter cum lecti essemus essetis essent ; et ulteriore modo cum lectus fuissem fuisses fuisset , et pluraliter cum lecti fuissemus fuissetis fuissent ; eodem modo tempore futuro cum lectus ero eris erit , et pluraliter cum lecti erimus eritis erint ; et ulteriore modo cum lectus fuero fueris fuerit , et pluraliter cum lecti fuerimus fueritis fuerint .
Infinitiuo modo numeris et personis tempore praesenti legi , praeterito perfecto lectum esse uel fuisse , futuro lectum iri .
Participia trahuntur a uerbo passiuo duo , praeteriti temporis et futuri , praeteriti lectus , futuri legendus .
Actiui uerbi regulam neutrale uerbum sequitur , passiui commune et deponens .
4 . SOBRE O VERBO
Verbo é o quê ? É a parte da oração com tempo e pessoa , sem caso , que significa fazer
algo ou ser afetado , ou nenhum dos dois . O verbo tem quantos acidentes ? Sete . Quais ?
Qualidade , conjugação , gênero , número , figura , tempo e pessoa .
A qualidade dos verbos em que consiste ? Em modos e formas . Quais são os modos ?
Indicativo , como lego ; imperativo , como lege ; optativo , como utinam legerem ; conjuntivo ,
como cum legam ; infinitivo , como legere ;
impessoal , como legitur . As formas dos verbos são
quantas ? Quatro . Quais ? Perfeita , como lego ; meditativa , como lecturio ; frequentativa ,
como lectito ; incoativa , como feruesco , calesco .
As conjugações dos verbos são quantas ? Três . Quais ? Primeira , segunda e terceira .
Qual é a primeira ? Aquela que , na segunda pessoa do singular do presente do indicativo
de um verbo ativo ou neutro , tem um a longo antes da última letra ou , no caso de
um verbo passivo , comum ou depoente , antes da última sílaba , como amo amas , amor amaris ;
além disso , faz o futuro do indicativo em -bo e em -bor , como amo amabo , amor amabor .
Qual é a segunda ? Aquela que , na segunda pessoa do singular do presente do indicativo
de um verbo ativo ou neutro , tem um e longo antes da última letra ou , no caso de um
verbo passivo , comum ou depoente , antes da última sílaba , como doceo doces , doceor doceris ;
além disso , faz o futuro do indicativo em -bo e em -bor , como doceo docebo , doceor docebor .
Qual é a terceira ? Aquela que , na segunda pessoa do singular do presente do indicativo
de um verbo ativo ou neutro , tem um i breve ou um i longo antes da última letra ou ,
no caso de um verbo passivo , comum ou depoente , tem um e breve ( no lugar do i ) ou
um i longo antes da última sílaba , como lego legis , legor legeris , audio audis , audior audiris ; além disso ,
faz o futuro do indicativo em -am e em -ar , como lego legam , legor legar , audio audiam , audior audiar .
Isto se a letra i é breve ou longa pode ser rapidamente percebido no imperativo e no
infinitivo , pois , se for breve , o i converte-se em e ; se for longo , não se altera . Quando a
terceira conjugação faz o futuro não em -am mas também em -bo ? Algumas vezes ,
quando ela tiver a letra i longa , e não breve , como eo is ibo ou eam , queo quis quibo ou queam .
Os gêneros dos verbos são quantos ? Cinco . Quais ? Ativos , passivos , neutros , depoentes
e comuns .
Quais são os ativos ? Aqueles que terminam em -o e que , após receber a letra r ,
tornam-se passivos , como lego : legor .
Quais são os passivos ? Aqueles que terminam em -r e que , suprimida essa letra ,
voltam a ser ativos , como legor : lego .
Quais são os neutros ? Aqueles que terminam em -o , como os ativos , mas que , após
receber a letra -r , não existem , como sto , curro ; não se diz stor , curror .
Quais são os depoentes ? Aqueles que terminam em -r , como os passivos , mas que ,
suprimida essa letra , não existem , como luctor , loquor .
Quais são os comuns ? Aqueles que terminam em -r , como os depoentes , mas que
se aplicam às duas formas , a do paciente e a do agente , como osculor ,
criminor : dizemos
osculor te e osculor a te , criminor
te e criminor a te .
Os números dos verbos são quantos ? Dois . Quais ? Singular , como lego ; plural , como
legimus .
As figuras dos verbos são quantas ? Duas . Quais ? Simples , como lego ; composta ,
como neglego .
Os tempos dos verbos são quantos ? Três . Quais ? Presente , como lego ; pretérito , como
legi ; futuro , como legam . Quantos são os tempos na declinação dos verbos ?
Cinco .
Quais ? Presente , como lego ; pretérito imperfeito , como legebam ; pretérito perfeito , como
legi ; pretérito mais-que-perfeito , como legeram ; futuro , como legam .
As pessoas dos verbos são quantas ? Três . Quais ? Primeira , como lego ; segunda , como
legis ; terceira , como legit .
a declinação do verbo ativo .
Lego , verbo ativo dito no modo indicativo , tempo presente , número singular , figura simples , primeira pessoa , terceira conjugação breve , que será declinado assim : lego legis legit , e no plural legimus legitis legunt ; pretérito imperfeito : legebam legebas legebat , e no plural legebamus legebatis legebant ; pretérito perfeito : legi legisti legit , e no plural legimus legistis legerunt ou legere ; pretérito mais-que-perfeito : legeram legeras legerat , e no plural legeramus legeratis legerant ; futuro : legam leges leget , e no plural legemus legetis legent ; no modo imperativo , tempo presente , para a segunda e a terceira pessoa : lege legat , e no plural legamus legite legant ; futuro : legito legito , e no plural legamus legitote legant ou legunto ; no modo optativo , tempos presente e pretérito imperfeito : utinam legerem legeres legeret , e no plural utinam legeremus legeretis legerent ; pretérito perfeito e mais-que-perfeito : utinam legissem legisses legisset , e no plural utinam legissemus legissetis legissent ; futuro : utinam legam legas legat , e no plural utinam legamus legatis legant ; no modo conjuntivo , tempo presente : cum legam legas legat , e no plural cum legamus legatis legant ; pretérito imperfeito : cum legerem legeres legeret , e no plural cum legeremus legeretis legerent ; pretérito perfeito : cum legerim legeris legerit , e no plural cum legerimus legeritis legerint ; pretérito mais-que-perfeito : cum legissem legisses legisset , e no plural cum legissemus legissetis legissent ; futuro : cum legero legeris legerit , e no plural cum legerimus legeritis legerint . ; no modo infinitivo em número e pessoa : tempo presente legere , pretérito legisse , futuro lectum ire ou lecturum esse ; o verbo impessoal : no tempo presente legitur , pretérito imperfeito legebatur , pretérito perfeito lectum est ou lectum fuit , pretérito mais-que-perfeito lectum erat ou lectum fuerat , futuro legetur ; os verbos gerundiais ou participiais são estes : legendi legendo legendum lectum lectu ; dois particípios são tirados do verbo ativo , um do tempo presente e um do futuro : presente legens , futuro lecturus .
Legor , verbo passivo dito no modo indicativo , tempo presente , número singular , figura simples , primeira pessoa , terceira conjugação breve , que será declinado assim : legor legeris ou legere legitur , e no plural legimur legimini leguntur ; pretérito imperfeito : legebar legebaris ou legebare legebatur , e no plural legebamur legebamini legebantur ; pretérito perfeito : lectus sum es est , e no plural lecti sumus estis sunt , e no modo de anterioridade : lectus fui fuisti fuit , e no plural lecti fuimus fuistis fuerunt ou fuere ; pretérito mais-que-perfeito : lectus eram eras erat , e no plural lecti eramus eratis erant , e no modo de anterioridade : lectus fueram fueras fuerat , e no plural lecti fueramus fueratis fuerant ; futuro : legar legeris ou legere legetur , e no plural legemur legemini legentur ; no modo imperativo , tempo presente , para a segunda e a terceira pessoa : legere legatur , e no plural legamur legimini legantur ; futuro : legitor legitor , e no plural legamur legiminor leguntor ; no modo optativo , tempos presente e pretérito imperfeito : utinam legerer legereris ou legerere legeretur , e no plural utinam legeremur legeremini legerentur ; no pretérito perfeito e mais-que-perfeito : utinam lectus essem esses esset , e no plural utinam lecti essemus essetis essent , e no modo de anterioridade : utinam lectus fuissem fuisses fuisset , e no plural utinam lecti fuissemus fuissetis fuissent ; no futuro : utinam legar legaris ou legare legatur , e no plural utinam legamur legamini legantur ; no modo conjuntivo , tempo presente : cum legar legaris ou legare legatur , e no plural cum legamur legamini legantur ; no pretérito imperfeito : cum legerer legereris ou legerere legeretur , e no plural cum legeremur legeremini legerentur ; no pretérito perfeito : cum lectus sim sis sit , e no plural cum lecti simus sitis sint , e no modo de anterioridade : cum lectus fuerim fueris fuerit , e no plural cum lecti fuerimus fueritis fuerint ; no pretérito mais-que-perfeito : cum lectus essem esses esset , e no plural cum lecti essemus essetis essent , e no modo de anterioridade : cum lectus fuissem fuisses fuisset , e no plural cum lecti fuissemus fuissetis fuissent ; no futuro : cum lectus ero eris erit , e no plural cum lecti erimus eritis erint , e no modo de anterioridade : cum lectus fuero fueris fuerit , e no plural cum lecti fuerimus fueritis fuerint ; no modo infinitivo em número e pessoa : tempo presente legi , pretérito perfeito lectum esse ou fuisse , futuro lectum iri ; dois particípios são tirados do verbo passivo , um do tempo pretérito e um do futuro : pretérito lectus , futuro legendus .
O verbo neutro segue a regra do ativo ; o comum e o depoente , a regra do passivo .

( 1482 ) 99% LAT
( 12 ) 1% LAT - POR

( 15 ) 1% LAT - POR
( 1693 ) 99% POR